[1] pisces quidem auditus[2] nec membra habent nec foramina, audire tamen eos palam est[3] , utpote[4] cum plausu congregari feros ad cibum adsuetudine in quibusdam vivariis spectetur et in piscinis Caesaris genera piscium ad nomen venire quosdamve [5] singulos. itaque produntur etiam clarissimeaudire mugil, lupus, salpa, chromis[6] et[7] ideo in vado vivere.
[8] Olfactum iis esse[9] manifeste patet, quippe non omnes eadem esca capiuntur et prius quam adpetant odorantur [10]. quosdam et speluncis latentes salsamento inlitis faucibus scopuli[11] piscator[12] expellit velut sui cadaveris agnitionem fugientes, conveniuntque ex alto etiam ad quosdam odores[13], ut saepiam ustam et polypum, quae ideo coiciuntur[14] in nassas. sentinae quidem[15] navium odorem procul fugiunt, maxime[16] tamen piscium sanguinem.
[17][18] non potest petris avelli polypus; idem cunila[19] admota ab odore[20] protinus resilit. purpurae quoque faetidis capiuntur. nam de reliquo animalium genere quis dubitet? cornus cervini[21] odore serpentes[22] fugantur, sed maxime styracis; origani aut calcis aut sulpuris [23] formicae necantur. culices acida petunt, ad dulcia non advolant.