[1] Ova incubari intra decem dies edita utilissimum ; vetera aut recentiora infecunda. subici inpari numero debent. quarto die post quam coepere incubari[2] , si contra lumen cacumine ovorum adprehenso ima manu[3] purus et unius modi[4] perluceat color, sterilia existimantur esse proque iis alia substituenda. et in aqua est[5] experimentum: inane fluitat, itaque sidentia. hoc est plena, subici volunt. concuti vero experimento vetant, quoniam non gignant confusis vitalibus venis.
[6] incubationi datur initium post[7] novam lunam[8] , quia prius inchoata non proveniant. celerius excluduntur calidis diebus; ideo aestate undevicensimo educent[9] fetum, hieme XXV. si incubitu tonuit, ova pereunt; et accipitris audita voce vitiantur. remedium contra tonitrus[10] clavus ferreus sub stramine[11] ovorum positus aut terra ex aratro[12] .