Vetustas oleo taedium adfert, non item ut vino, plurimumque aetatis annuo[1] est, provida, si libeat intellegere, natura, quippe temulentiae nascentibus vinis uti necesse non est, quin immo invitat ad servandum blanda inveterati[2] caries: oleo[3] noluit parci fecitque[4] ea necessitate promiscuum et vulgo.
[5] principatum in hoc quoque bono obtinuit Italia e[6] toto orbe, maxime agro Venafrano[7] eiusque parte quae Licinianum [8] fundit oleum, unde et Liciniae[9] gloria praecipua olivae. unguenta hanc palmam dedere accommodate[10] ipsis odore, dedit et palatum delicatiore[11] sententia; de cetero bacas Liciniae nulla avis adpetit. relicum certamen inter Histriae[12] terram et Baeticae[13] par[14] est. cetero[15] fere vicina bonitas provinciis excepto Africae frugifero solo: Cereri[16] id[17] totum natura concessit, oleum ac vinum non[18] invidit tantum satisque gloriae in messibus fecit. reliqua erroris plena[19], quem in nulla parte vitae[20] numerosiorem esse docebimus[21]. [22]