[1] Spongearum genera diximus in naturis[2] aquatilium marinorum. quidam ita distingunt[3]: alias ex[4] his mares[5] tenui fistula spissioresque, persorbentes, quae[6] et[7] tinguntur[8] in deliciis, aliquando et purpura; alias feminas maioribus[9] fistulis ac perpetuis; maribus alias duriores quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque[10] densissimis . candidae cura fiunt: e[11] mollissimis recentes per aestatem tinctae salis spuma[12] ad lunam et pruinas sternuntum[13] inversae, hoc est qua parte adhaesere, ut candorem bibant animal esse docuimus, etiam[14] cruore inhaerente.
[15] aliqui[16] narrant et auditu[17] regi eas contrahique ad sonum[18], exprimentes[19] abundantiam uimoris, nec avelli petris posse, ideo abscidi[20] ac saniem[21] remittere[22], quin et .... eas[23], quae ab aquilone sint genitae, praeferunt ceteris, nec usquam diutius durare spiritum mediciadfirmant. sic et prodesse corporibus, quia nostro suum misceant, et ideo magis recentes magisque umidas, sed minus in calida aqua minusque unctas aut unctis corporibus inpositas et spissas minus adhaerescentes[24].
[25] mollissimum genus earum penicilli[26]. oculorum tumores sedant[27] ex mulso inpositi, iidem[28] abstergendae lippitudini[29], utilissime[30] ex aqua[31][32]; tenuissimos esse[33] mollissimosque[34] oportet. inponuntur et spongeae ipsae epiphoris ex posca et[35] ex aceto calido ad capitis dolores. de cetero recentes discutiunt, mitigant, molliunt[36], veteres non glutinant[37] vulnera. usus earum ad abstergenda, fovenda[38], operienda[39] a fotu, dum aliud inponatur[40].
[41] ulcera quoque umida et senilia inpositae siccant. fracturae et vulnera spongeis utilissime foventur. sanguis rapitur ia secando, ut curatio perspici possit. et ipsae vulneruma inflammationibus[42] inponuntur[43] nune siccae, nunc aceto[44] ac - spersae nunc vino[45], nunc[46] ex aqua frigida; ex aqua vero caelesti inpositae secta[47] recentia non patiuntur intumescero. inponuntur et integris partibus,
sed fluctione[48] occulta laborantibus , quae[49] discutienda sit[50], et iis[51], quae apostemata[52] vocant, melle decocto perunctis, item articulis[53] alias aceto. salso madidae, alias e posca; si[54] ferveat[55] impetus[56], ex aqua, eaedem[57][58] callo[59] e salsa, at contra scorpionum ictus ex aceto. in vulnerum curatione et sucidae lanae vicem implent ea eadem[60]; differentia haec, quod lanae emolliunt[61], spongeae coercent[62] rapiuntque vitia ulcerum.
[63] circumligantur et hydropicis siccae vel ex[64] aqua tepida poscave[65], utcumque blandiri opus[66] est[67] operireve[68] aut siccare[69] cutem. inponun. tur et iis[70] morbis, quos vaporari oporteat[71], ferventi aqua perfusae[72] expressaeque[73] inter duas tabulas. sic et[74] stomacho prosunt et in febri contra nimios ardores, sed[75] splenicie e posca, ignibus sacris ex aceto efficaciores quam aliud; inponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant .
[76] sanguinis profluvium[77] sistunt ex aceto aut frigida[78], livorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius[79] mutata tollunt, testium tumorem doloremque ex posca. ad canum morsus utiliter concisae inponuntur[80] ex aceto aut frigida aut melle, abunde[81] subinde umectandae. Africanae cinis cum porri sectivi suco sanguinem reicientibus haustus aliis[82] ex frigida, prodest. idem[83] cinis vel cum oleo vel cum aceto[84] fronti inlitus tertianas tollit.
[85] privatim Africanae ex posca tumorem discutit[86], omnium autem cinis cum pice crematarum sanguinem sistit[87] vulnerum; aliqui raras tantum ad hoc cum pice urunt. et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum excrescentesque carnes et quicquiid opus sit ibi destringere[88], spissare, explere.
[89] utilius in eo usu lavare cinerem. praestant et[90] strigilium[91] vice linteorumque[92] adfectis corporibus. et contra solem apte protegunt capita. medici inscitia ad[93] duo nomina[94] eas redegere, Africanas[95], quarum firmius[96] sit robur, Rhodiacasque[97] ad fovendum[98] molliores. nunc autem mollissimae circa muros Antiphelli[99] urbis reperiuntur. Trogus auctor est[100] circa Lyciam penicillos mollissimos nasci in alto, unde ablatae[101] sint spongeae, Polybius super aegrum suspensos quietiores facere noctes.