[1] non licebat id feminis Romae bibere. invenimus inter exempla Egnati Maetenni[2] uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti[3] a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellae vinariae[4] resignavisset,
a suis inedia mori coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare[5], ut scirent an temetum olerent. hoc[6] tum nomen vino erat, unde[7] et temulentia[8] appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mulierem videri plus vini[9] bibisse quam valitudinis causa, viro insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia fuit.
[10] L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. denique inter dona sextarios datos lactis[11] invenimus, nusquam vini. idem Cato cum in Hispaniam[12] navigasset[13] , unde cum triumpho rediit [14]: Non aliud vinum, inquit[15], bibi[16] quam remiges[17], in tantum dissimilis istis qui etiam convivis[18] alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt.
[19][20] Lautissima apud priscos vina erant murrae[21] odore condita, ut apparet in Plauti fabulis, quamquam in ea[22] quae Persa inscribitur[23] et calamum addi iubet. ideo quidam aromatite[24] delectatos maxime credunt. sed Fabius Dossennus [25] his versibus decernit: Mittebam vinum pulchrum, murrinam[26], et in Acharistione: Panem et polentam, vinum[27] murrinam[28].
[29]Scaevolam quoque et L. Aelium[30] et Ateium Capitonem in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo[31] sit: Quod si opus[32] est, ut dulce promat indidem,[33]ecquid[34] habet[35] ? —Rogas[36]?Murrinam, passum[37], defrutum[38], mella, quibus apparent non inter vina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.