[1] Trifolium scio credi praevalere contra serpentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis granis[2] xx potis vel foliis et tota herba decocta[3], serpentesque numquam in trifolio aspici; praeterea a[4] celebratis auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere xxv[5] grana eius, quod[6] minyanthes ex eo appellavimus, tradi[7],[8] multa alia praeterea in remediis eius[9] adscribi.
sed me contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas[10] movet, Sophocles enim poeta[11] venenatum id dicit, Simos[12] quoque ex medicis[13], decocti[14] aut[15] contriti sucum infusum corpori [16] easdem uredines facere, quas si[17] percussis a serpente inponatur[18]. ergo non aliter utendum eo quam contra venena censuerim[19]. fortassis enim et his venenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto semen eius, cuius minima sint folia, utile[20] esse ad custodiendam mulierum[21] cutis gratiam in[22] facie inlitum.
item[25] diutinae tussi ecligmate[26] faciles excreationes facere cum aceto[27] et sale, sanguinem concrescere non pati e melle, longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi extenuare [28], item stomachi et ventris vitia. modicis[29] tamen utendum est, quoniam[30] excalfaciunt; qua vi sistunt[31] alvum, quae si exulcerata sit[32], denarii[33] pondus in sextarium[34] aceti[35] et mellis addi oporteat[36], item si lateris dolor sit, aut inter scapulas aut in thorace. praecordiis medentur ex aceto cum melle, quae potio datur et in alienatione[37] mentis ac melancholicis.
[38] datur et comitialibus, quos correptos olfactu[39] excitat[40] thymum[41]. aiunt[42] et dormire eos oportere in molli thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatoribus[43] mulierumque mensibus retardatis vel si emortui sint in utero partus, decoctum in aqua ad tertias[44], et viris[45] vero contra inflationes cum melle et aceto et si venter turgueat[46] testesve [47] aut si vesicae dolor exigat.
e vino tumores et impetus inpositum tollit, item[48] cum aceto callum et verrucas . coxendicibus inponitur cum vino[49] , articulariis morbis[50] et luxatis[51] tritum ac lanae inspersum ex oleo, ambustis[52] cum adipe suillo. dant et potioni in[53] articulariis morbis[54] trium obolorum pondere in tribus cyathis[55] aceti et mellis, in fastidio[56] tritum cum sale.
[65] Helenium[66] ab Helena, ut diximus, natum favere[67] creditur formae, cutem mulierum in facie reliquoque[68] corpore[69] nutrire incorruptam. praeterea putant usu eius quandam vitae[70] gratiam his veneremque conciliari. adtribuunt et hilaritatis effectum eidem potae in vino eumque, quem habuerit nepenthes[71] illud praedicatum[72] ab Homero, quod[73] tristitia omnis aboleretur[74]. est autem suci praedulcis. prodest et orthopnoicis radix[75] eius in aqua ieiunis pota. est[76] autem candida[77] intus et dulcis. bibitur et contra serpentium ictus ex vino. mures quoque contrita dicitur necare.
[78] Habrotonum duorum traditur generum, campestre ac montanum[79]. hoc feminam, illud marem intellegi[80] volunt. amaritudo absinthii in utroque. Siculum laudatissimum, dein Galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad excalfaciendum [81], ideo nervis utile, tussi, orthopnoeae, ruptis , convulsis[82], lumbis, urinae angustiis. datur bibendum manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his quaternis cyathis bibitur[83].
serpentes fugat; contra ictus earum bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea, quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut[86] scorpionum et phalangiorum; et contra venena alia pota prodest et quoquo modo algentibus. vis ei et[87] extrahendi[88] ea[89], quae inhaereant[90] corporibus. pellit et interaneorum[91] mala. ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt, efficacissimamque esse herbam contra omnia veneficia, quibus coitus[92] inhibeatur[93].