[1] Factum[2] est[3] semel, quod equidem in Etruscae disciplinae voluminibus invenio[4], ingens terrarum portentum L. Marcio Sexto Iulio cos. in agro Mutinensi[5]. namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omnes elisae, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale bellum, quod haud scio[6] an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam civilia[7]. non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno Neronis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleisque intercedente publica via in contrarias sedes[8] transgressis in agro Marrucino praediis[9] Vetti[10] Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.