[1] Graecae[2] magnificentiae vera admiratio exstat templum Ephesiae Dianae[3] CXX[4] annis factum a[5] tota Asia. in solo id palustri[6] fecere, ne terrae motus sentiret aut hiatus timeret[7], rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae[8] molis locarentur[9], calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanae. universo templo longitudo est ccccxxv[10] pedum, latitudo ccxxv[11], columnae CXXVII a singulis[12] regibus factae LX pedum altitudine, ex iis[13] XXXVI[14] caelatae, una a Scopa[15]. operi praefuit Chersiphron[16] architectus.
summa[17] miraculi[18] epistylia[19] tantae molis[20] attolli potuisse; id consecutus ille est[21] aeronibus[22] harenae[23] plenis, molli[24] clivo[25] super capita columnarum exaggerato [26], paulatim exinaniens imos[27], ut sensim opus[28] in loco[29] sederet[30]. difficillime hoc contigit in limine ipso, quod foribus inponebat; etenim ea maxima[31] moles fuit nec sedit in cubili, anxio[32] artifice[33] mortis destinatione suprema.
tradunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse praesentem deam, cui templum fieret[34], hortantem, ut viveret: se composuisse lapidem. atque ita postera luce[35] apparuit; pondere ipso correctus[36] videbatur. cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar[37] optinent, nihil ad specimen[38] naturae pertinentia.