<1> Et praedictis velut armamentis vinearum restat ipsarum natura praecipua[1] tradenda cura. vitium surculis et quarundam arborum, quibus fungosior intus natura, geniculati scaporum nodi intersaepiunt medullam . ferulae[2] ipsae breves, et ad summa[3] breviores[4] articuli [5] utrimque[6] sua[7] internodia includunt.
[8] medulla, sive ilia vitalis anima est, ante se tendit longitudinem inplens[9], quamdiu nodi pervia patent[10] fistula. cum vero concreti ademere[11] transitum, repercussa erumpit ab ima sui parte iuxta priorem nodum alternis laterum semper inguinibus, ut dictum est in harundine ac ferula, quorum dexterum[12][13] ab imo intellegitur articulo, laevum in proximo, atque ita per vices. hoc vocatur in vite gemma, cum ibi caespitem fecit; ante vero quam faciat[14], in concavo oculus[15] et in cacumine ipso germen. sic palmites, nepotes, uvae, folia, pampini gignuntur, mirumque firmiora esse in dextera parte genita.
[16] <2> Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, medios [17] secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico quidem dodrantales, paxillis[18] solo patefacto, seruntur sic, ut descendant quae proxima arbori fuerint, II oculi extra terram emineant. oculi autem in arborum surculis proprie vocantur, unde germinantur[19].
[20] hac de causa et in plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo[21] fuere[22] laturi fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoatos conceptus aliubi pariunt[23]. ita satas ficos tertio anno transferre facile[24]. hoc pro senescendi celeritate adtributum huic arbori, ut citissime proveniat.
[25] <3> Vitium numerosior satus est. primum omnium nihil seritur ex his nisi inutile et deputatum in sarmenta. opputatur autem quidquid proximo tulit fructum. solebat capitulatus utrimque e duro surculus seri, eoque argumento malleolus vocatur etiamnunc. postea avelli cum sua calce coeptus est, ut in fico, neque est aliud vivacius. tertium genus adiectum etiamnum expeditius sine calce, quod sagittae vocantur, cum intorti panguntur, iidem[26] cum recisi nec intorti, trigemmes. plures autem ex eodem surculo hoc modo fiunt.
serere e pampinariis sterile[27] est, nec nisi fecundo[28] oportet. quae raros habet nodos, infecunda iudicatur; densitas gemmarum fertilitatis indicium est. quidam seri vetant nisi eos qui floruerint surculos. sagittas serere.minus utile, quoniam in transferendo facile rumpitur quod intortum fuit. seruntur pedali, non breviores , longitudine, quinque sexve nodorum[29]. pauciores tribus gemmis in hac mensura esse non poterunt.
[33]<4> Solum apricum et quam amplissimum[34] in seminario sive in vinea bidente pastinari debet, ternos pedes bipalio alto, marra reici quaternum pedum fermento[35] , ita ut[36]in pedes binos fossa procedat, fossum purgari et extendi , ne crudum relinquatur, verum exigi[37] mensura. male pastinatum deprendunt scamna inaequalia. metienda est et ea pars, quae interiacet, pulvini.
surculi seruntur et in scrobe et in sulco longiore[38]; super quam[39] tenerrima ingeritur terra, sed in gracili solo frustra nisi substrate[40] pinguiore[41] corio[42]...... quam[43] duas integi oportet et proximam [44] attingi, terram eodem paxillo deprimi et[45] spissari, interesse in plantario sesquipedes inter bina semina in[46] latitudinem, in longitudinem semisses; ita satos malleolos XXIIII mense recidere ad imum articulum, nisi[47] ipsi parcatur . oculorum inde materia emicat, cum qua XXXVI mense viveradix[48] transfertur.
<5> Est et luxuriosa ratio vites serendi, ut quattuor malleoli vehementi vinculo colligentur ima[49] parte [luxuriosa[50]] atque ita vel[51] per ossa bubuli cruris vel per colla fictilia traiecti obruantur binis eminentibus gemmis. uniscunt[52] hoc modo recisisque palmitem emittunt. postea fistula fracta radix libere capit vires, uvaque fert omnium corporum suorum acinos.
in alio genere invento[53] novicio finditur[54] malleolus, medullaque erasa[55] in se colligantur ipsi caules[56] ita, ut gemmis parcatur omni modo. tum malleolus [57] in terra fimo[58] mixta seritur et, cum spargere caules coepit, deciditur foditurque saepius. talis uvae acinos nihil intus ligni habituros Columella promittit, cum vivere semina ipsa perquam mirun sit medulla adempta.
quae pedatae [64] ratio, eadem intellegetur[65] eius quoque, in qua sine amminiculo vitis per se stabit. id enim non fit nisi pedamenti inopia. simplici iugo constat porrecto ordine quem canterium[66] appellant. melior ea vino, quoniam[67] sibi ipsa non obumbrat adsiduoque sole coquitur et adflatum magis sentit, celerius rorem dimittit, pampinationi quoque et occationi omnique operi facilior. super cetera deflorescit utilius.
[68] iugum fit pertica aut harundine aut crine funiculove , ut in Hispania Brundisique[69]. conpluviata copiosior vino est, dicta a cavis aedium conpluviis. dividitur in quaternas partes totidem iugis. huius serendi ratio dicetur , eadem valitura in omni genere, in hoc vero numerosior tantum[70]. <7> III vero seritur modis: optime in pastinato , proxime in sulco, novissime in scrobe.