Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum [7] et tantum[8] ad arcendam famem[9], fecunda[10], sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.
[14] Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo[15] sistebant[16] alvom bubus. id erat e[17] pabuli[18] segete viride[19] desectum[20], antequam generaret[21]. Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x, viciae II[22], tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos[23], melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta[24]. hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum . Varro appellatum[25] a celeritate proveniendi e Graeco, quod ὠκέως[26] dicunt.
[27] Medica[28] externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in[29] primis dicenda tanta dos est[30], cum ex uno satu amplius quam tricenis annis[31] duret. similis est trifolio caule foliisque [32], geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus[33] conposuit[34].
opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id praestant in iugera[42] modi[43] III[44] — et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater.
in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant.
dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.