[1] Piscium sanguine carent de quibus dicemus. sunt autem tria genera: primum[2] quae mollia appellantur, dein contecta crustis tenuibus, postremo testis conclusa duris. mollia sunt lolligo, saepia, polypus[3] et cetera generis eius. his caput inter pedes et ventrem, pediculi octoni omnibus . saepiae et lolligini[4] pedes duo ex his longissimi et asperi, quibus ad ora admovent cibos et in fluctu se[5] velut[6] ancoris stabiliunt, cetera[7] cirri, quibus venantur[8].