[1] In horto satorum celerrime nascuntur ocimum , blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt, anetum quarto, lactuca[2] quinto, raphanus sexto, cucumis[3], cucurbita[4] septimo—prior cucumis —, nasturtium, sinapi[5] quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, cepae[6] XVIIII aut XX, gethyum[7] X aut duodecimo, contumacius coriandrum, cunila quidem et origanum post XXX diem, omnium autem difficillime apium. XL enim die cum celerrime, L[8] maiore ex parte emergit.
[9] aliquid et seminum aetas confert, quoniam recentia[10] maturius gignunt in porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere[11] autem celerius proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, coriandrum . mirum in betae semine: non enim totum[12] eodem anno gignit[13], sed aliquid sequenti[14], aliquid et[15] tertio; itaque ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tantum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum, gethyum[16]; haec enim semel sata pluribus annis restibili fertilitate proveniunt.
[17] Semina plurimis rotunda, aliquis[18] oblonga, paucis foliacia et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canaliculata [19], ut cumino. differunt[20] et colore[21] nigro, candidiore[22], item duritia surculacea. in folliculo sunt raphanis[23], sinapi, rapo. nudum semen est[24] coriandri, aneti, feniculi, cumini, cortice obductum bliti, betae, atriplicis, ocimi, at[25] lactucis in lanugine.
[26] nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac probris[27] serendum praecipiunt[28], ut[29] laetius proveniat[30]; sato pavitur terra. et cuminum[31] qui serunt[32], precantur[33] ne exeat. quae[34] in cortice sunt, difficillime inarescunt[35] maximeque ocimum, et ideo[36] siccantur omnia ac sunt[37] fecunda. utique meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso. ita certe porrum et apium[38] serunt in laciniis colligatum, apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto[39].
[40] nascuntur autem omnia aut semine aut avolsione, quaedam[41] semine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum—praecidunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis —, quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si quorum radices[42]anniferorum[43] relinquuntur[44]. eorum vero, quae a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est, ut bulbi, gethyi, scillae. fruticant[45] alia et non capitata[46], ut apium et beta.
caule reciso fere quidem omnia regerminant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam suaviorem putant a regerminatione. raphanus utique iucundior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis. nam et eadem dereptis[47] foliis cooperta terra crescunt durantque in aestatem[48].
[49] Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nasturtio [50], erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique eadem sunt, neque aliud[51] alio melius usquam[52]. rutam furtivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum[53], nepete[54], intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, quae diximus dicemusque, et in primis apio.