[1] Macedonia postea CL populorum, duobus 33 incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum recedens[2] post[3] terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia[4] ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae[5], in quo sepeliri mos reges, Beroea[6] et in regione, quae Pieria[7] appellatur a nemore, Aeginium[8].
[9] in ora Heraclea, flumen Apilas , oppida Pydna[10], Aloros[11], amnis Haliacmon[12]. intus Aloritae[13], Vallaei, Phylacaei[14], Cyrrestae[15], Tyrissaei[16], Pella colonia, oppidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias[17] fluit, Scydra, Eordaea[18], Mieza[19], Gordyniae[20].
[21] mox in ora Ichnae, fluvius Axius. ad hunc fine Dardani[22],Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes Paraxiaei[23], Eordenses[24], Almopi[25], Pelagones, Mygdones[26]. montes Rhodope, Scopius, Orbelus[27]. dein praeiacente[28] gremio terrarum Arethusii, Antiochienses[29], Idomenenses, Doberi [30], Aestrienses[31], Allantenses, Audaristenses[32], Morylli[33], Garresci [34], Lyncestae[35], Othryonei[36] et liberi Amantini[37] atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Scotusaei [38] liberi, Heraclea Sintica[39], Tymphaei, Toronaei[40].
[41]In ora sinus Macedonica[42] oppidum[43] Chalastra et intus Piloros[44], Lete medioque litoris flexu[45] Thessalonice liberae condicionis — ad hanc a Dyrrhachio CCXLV —[46], Therme in Thermaico sinu, oppida Dicaea, Palinandrea[47], Scione, promunturium Canastraeum, oppida Pallene[48], Phlegra. qua in regione montes Hypsizonus[49], Epytus[50], Alcyon[51], Elaeuomne[52], oppida Nissos[53], Phryxelon[54], Mendae et in Pallenensi[55] Isthmo quondam Potidaea[56], nunc Cassandrea colonia, Anthemus, Olophyxus[57],
[58] sinus Mecyberna[59], oppida Myscella[60], Ampelos, Torone, Siggos[61], Stolos[62], fretum, quo montem Atho[63] Xerxes Persarum rex continenti abscidit in longitudinem[64] passuum MD. mons ipse a planitie excurrit in maria[65]LXXV passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon[66]; nunc sunt Vranopolis, Palaehorium[67], Thyssus[68], Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii[69] cognominantur .
[70] oppidum Cassera[71] faucesque alterae Isthmi, Acanthus, Stagira[72], Sithone[73], Heraclea et regio Mygdoniae subiacens, in qua recedentes a[74] mari Apollonia, Arethusa[75]. in ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltae[76]. dein Macedoniae terminus amnis Strymon[77], ortus in Haemo. memorandum in septem[78] lacus eum fundi, priusquam derigat[79] cursum.
[80] Haec est Macedonia terrarum imperio potita quondam , haec Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappadociam , Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa, haec in Bactris[81], Medis[82], Persis dominata toto oriente possesso , haec etiam Indiae[83] victrix per vestigia Liberi Patris atque Herculis vagata. haec eadem[84] est Macedonia, cuius uno die[85] Paulus Aemilius imperator noster[86] LXXII urbes direptas vendidit. tantam differentiam sortis praestitere duo homines!