[1]Terram amaram [probaverim[2]] demonstrant[3] eius[4] atrae degeneresque[5] herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi[6] argillamque, operi difficillimas[7] quaeque[8] rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent[9], quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum ; item e contrario cineraceam[10] et sabulum album. nam sterilis denso[11] callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis.
[12] Cato breviter atque ex suo more vitia determinat : Terram cariosam[13] cave[14], neve plaustro[15] neve pecore[16] inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo tantopere[17] reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur[18], vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis[19], exesae[20], pumicosae.
[23] idem agrum optimum iudicat ab radice[24] montium planitie in meridiem excurrente, qui est totius[25] Italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis[26]. intellegere modo libeat dictam[27] mira significatione teneram , et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. illa temperatae ubertatis,
[28] illa mollis facilisque culturae, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum Homerus in armis a deo[29] caelatam dixit addiditque miraculum nigrescentis[30], quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes[31]. reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia et aliqua[32] in propositum certe.
[33] Cicero, lux doctrinarum altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quae terram, quam quae crocum sapiunt. hoc enim maluit dixisse quam redolent. ita est profecto, illa erit optima quae unguenta sapiet.
[34] quod si admonendi sumus, qualis sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes[35] deiecere[36] capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tune emittit ilium suum halitum divinum ex[37] sole[38] conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e[39] commota debebit repertusque neminem fallet[40], ac de terra odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur.
[43] operis quidem facilitas[44] in aliis generibus constat et caelo, nec potest arari post imbres aliqua[45], ubertatis vitio lentescens. contra in Byzacio[46] Africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum[47] siccum[48] est, arabilem[49] tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi anu[50] vomerem trahente[51] vidimus scindi. terram[52] enim terra[53] emendandi [54], ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta[55] aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, dementi s[56] operae est. quid potest sperare qui colit talem?