Transpadana appellatur ab eo regio undecima , tota in mediterraneo, cui marina[1] cuncta fructuoso alveo inportat[2]. oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab Alpium radicibus Augusta Taurinorum — inde navigabili Pado — antiqua Ligurum stirpe, dein Salassorum[3] Augusta Praetoria iuxta geminas Alpium fores[4], Graias atque Poeninas — his[5] Poenos[6], Grais Herculem transisse memorant —, oppidum Eporedia[7] Sibyllinis a[8] populo Romano conditum[9] iussis. eporedias[10] Galli bonos equorum domitores vocant.
[11] Vercellae[12] Libiciorum[13] ex Salluis[14] ortae, Novaria ex Vertamocoris [15], Vocontiorum hodieque pago[16], non, ut Cato existimat, Ligurum, ex quibus Laevi[17] et Marici condidere Ticinum non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus[18] profecti[19] Laudem Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum[20] stirpis esse Comum atque Bergomum[21] et Licini Forum aliquotque[22] circa populos auctor est Cato, sed originem gentis ignorare se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam a[23] graecia[24] interpretatione etiam nomiuis vitam in montibus degentium[25].
[26] in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum[27] parra[28], unde Bergomates Cato dixit ortos, etiamnum[29] prodente[30] se altius quam fortunatius situm[31]. interiere et Caturiges[32], Insubrum exsules, et Spina[33] supra dicta, item[34] Melpum opulentia praecipuum, quod ab Insubribus et Bois et[35] Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit[36], Nepos Cornelius tradidit.