[1]terrae quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa Pheneum[2] Arcadiae[3] quinquies accidisse constat. sic et in Coryco[4] monte amnis erupit posteaque[5] coeptus est coli. illa mutatio mira, cuius[6] causa nulla evidens[7] apparet, sicut in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore, et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis[8], qui fuerat ante dulcis, mutatus in salem est.
mutantur et colores aquarum, sicut Babylone [15][16] lacus aestate rubras habet diebus XI et Borysthenes statis[17] temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani[18], in quo et illud mirabile, austris flantibus[19] superiorem Hypanim[20] fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est[21], quod nullum halitum, non modo nebulam, emittat[22]. qui volunt diligentes[23] circa haec[24] videri, dicunt aquas graviores post brumam fieri.