accipit[1] harenas, ex quibus aliubi[2] vitrum, aliubi argentum[3], aliubi[4] minium, aliubi[5] plumbi genera, aliubi pigmenta, aliubi medicamenta fundit. igni[6] lapides in aes solvuntu[7]r, igni[8] ferrum gignitur ac domatur, igni aurum perficitur[9], igni cremato lapide caementa in tectis ligantur.
[13] Est et ipsis ignibus medica vis. pestilentiae, quae obscuratione solis contrahitur, ignes[14] si fiant[15], multifariam [16] auxiliari certum est. Empedocles[17] et Hippocrates id demonstravere[18] diversis locis. Ad convolsa interiora[19] viscera aut contusa, M. Varro—ipsis enim verbis eius utar—pyxis[20] sit, inquit, focus[21].
inde enim cinis lixivus[22] potus medetur. licet videre gladiatores, cum deluserunt, hac iuvari potione. quin et carbunculum, genus morbi, quo duos consulares nuper absumptos indicavimus, querneus[23] carbo tritus[24] cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac iam[25] nullis sunt aliqua[26] commoda, ut[27] carbone[28] ecce[29] atque cinere[30].
[31] Non praeteribo et unum foci exemplum[32] Romanis litteris clarum: Tarquinio Prisco regnante tradunt repente in foco eius comparuisse genitale e[33] cinere masculi sexus eamque, quae insederat ibi, Tanaquilis[34] reginae ancillam Ocresiam[35] captivam consurrexisse gravidam. ita Servium Tullium[36] natum, qui regno successit. inde et in regia cubanti ei[37] puero caput arsisse[38], creditumque Laris familiaris filium. ob id Compitalia ludos[39] Laribus primum instituisse.