[1] Nunc dicentur Catonis placita de olivis. in calido[2] et pingui solo radium maiorem, Sallentinam[3], orchitem[4], posiam[5], Sergianam[6], Cominianam[7], albiceram[8] seri iubet adicit15 que[9] singulari prudentia: quam earum in iis[10] locis optimam esse dicent[11], in frigido autem et macro Liciniam. pingui enim[12] aut ferventi vitiari[13] eius oleum arboremque ipsa[14] fertilitate[15] consumi, musco[16] praeterea et[17] rubore[18] infestari.