[1]tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac parvus admodum pisciculus, echenais[2] appellatus, in se tenes. ruant[3] venti licet, saeviant procellae: imperat furori viresque [4] tantas compescit et cogit stare navigia, quod non vincula ulla, non ancorae[5] pondere inrevocabili iactae[6]. infrenat[7] impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, non renitendo[8] aut alio modo quam adhaerendo[9].
[10] hoc tantulo [11] satis est, contra tot impetus ut vetet ire navigia. sed[12] armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur velut e muris. heu vanitas humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere devincta[13] pisciculus[14]! fertur Actiaco Marte[15] tenuisse praetoriam navem Antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque Caesariana classis impetus maiore protinus venit.
tenuit et nostra memoria Gai principis ab Astura[16] Antium renavigantis—ut res est[17], etiam auspicalis pisciculus, siquidem novissime tum in urbem reversus [18] ille imperator suis telis confossus est—, nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota[19] classe quinqueremis sola non proficeret[20], exilientibus protinus qui[21] quaererent circa navem[22]. invenere[23] adhaerentem gubernaculo ostenderuntque Gaio indignanti[24] hoc fuisse, quod se revocaret[25] quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet.
constabat peculiariter miratum[26], quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in navigium[27] receptus. qui tune posteaque videre eum, limaci[28] magnae similem esse dicunt. nos plurium[29] opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem valere omnia ea[30] genera[31], [32] cum celebri et consecrato etiam exemplo[33] apud Cnidiam[34] Venerem[35] conchas quoque esse[36] eiusdem potentiae credi[37] necesse sit.
[38] e nostris quidam Latine[39] moram[40] appellavere eum, mirumque, e Graecis alii lubricos partus[41] atque pro cidentes[42] continere[43] ad maturitatem adalligatum[44], ut diximus[45] prodiderunt, alii sale[46] adservatum adalligatumque gravidis partus[47] solvere, ob id alio nomine odinolyten[48] appellari[49] quocumque modo ista se habent[50], quis ab hoc[51] tenend navigia exemplo de ulla potentia naturae vique[52] et effectu in remediis sponte[53] nascentium rerum dubitet?
[54] Quid? non[55] et[56] sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem maria[57] torpedo? etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgave attingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligari pedes? quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse vim aliquam, quae odore tantum et quadam[58] aura corporis sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum[59] est?
[60] Non sunt minus mira quae de[61] lepore marino traduntur . venenum est[62] aliis in potu ant cibo datus, aliis etiam visu[63], siquidem gravidae[64], si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et[65] redundatione [66] stomachi vitium fatentur ac deinde abortum faciunt[67]. remedio est[68] mas ob id induratus sale, ut in bracchialibus[69] habeant. eadem res in maria[70] ne tactu quidem nocet. vescitur[71] eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus[72] piscis; tenerescit tantum et inertior[73] viliorque fit.
[74] homines, quibus inpactus[75] est, piscem olent[76]; hoc primo argumento[77] veneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in[78] diebus, quot[79] vixerit lepus, incertique temporis veneficium[80] id esse[81] auctor est Licinius Macer. in India adfirmant non capi viventem invicemque ibi hominem illi pro veneno esse ac vel digito[82] omnino in mari tactum mori, esse autem multo[83] ampliorem, sicuti[84] reliqua animalia.
luba in iis[85] voluminibus, quae scripsit[86] ad C[87]. Caesarem Aug. F. de Arabia, tradit mitulos[88] ternas heminas capere, cetos[89] sescentorum pedum[90] longitudinis et trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae[91] intrasse[92], pinguique[93] eius[94] mercatores negotiatos[95], et omnium pi scium adipe camelos perungui[96] in eo situ[97], ut asilos[98] al iis[99] fugent odore.