[1] Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu eius laetioresque et materie[2] firmiores[3]. qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo[4] opponenda[5] et id tantum a septentrione servandum. quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant, alioqui[6], si blandiantur austri, defetiscentes[7], ac magis etiam in flore[8].
[9] nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt , adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit[10] austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias quidem pluvere[11] inimicissimum viti et oleae, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium , hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, [12] sed celerius.
illa sunt noxia frigora, quae septentrionibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem[13] quidem aquiloniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exinanitas et foliorum quoque amissione[14] languidas naturale est avide esurire, cibus autem earum imber.
quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur protinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriuntur[15] arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optandas , non pro arboribus vota fecit;
[16] nec per solstitia imbres vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri messes luxuriantis ingenii fertilitate[17] dictum est. alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. causa non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando nix aquarum caelestium spuma[18] est.
ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non[19] inundat. tellus quoque illo[20] modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper aër est, ut in Aegypto. continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit[21], plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat.
in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere germinationes evocatae indulgentia[22] caeli, secutis frigoribus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae, silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est.
[23] ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus[24], dein germinationem [25] antecedentibus; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles, ut viti[26], oleae, punicis. hae tam en[27] pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur , aliis alio tempore maturantibus. quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in[28] eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt pluvias, alio vero[29] praecocia, ut pariter quidem omnia desiderent [30] hibernum tempus, set[31] ante germinationem.
[36] Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, quas in horas[37] debeant spectare. Vergilius ad occasus seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus[38]. a pluribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum quicquam in hoc praecipi posse. ad soli naturam, ad loci[39] ingenium, ad caeli cuiusque mores dirigenda sollertia est.
in Africa meridiem vineas spectare et viti[40] inutile et colono[41] insalubre[42] est, quoniam ipsa meridianae subiacet plagae, quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, optime[43] miscebit solum caelo. cum Vergilius occasus improbet, nec de septentrione relinqui[44] dubitatio videtur. atqui in cisalpina[45] Italia[46] magna ex parte vineis ita positis compertum est nullas[47] esse fertiliores.