[1] nec potest videri Scaurus rudi et huius mali inprovidae[2] civitati obrepsisse[3] quodam vitii[4] rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in eodem Palatio[5], Hymettias[6] tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis[7] ob id Venerem Palatinam appellaverat.
nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae vetuerant, cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec[8] atque quae[9] secuntur[10] meliores[11] esse nos[12] probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium habet? sed priusquam de marmoribus[13] dicamus, hominum in iis praeferenda[14] iudicamus[15] pretia. ante igitur artifices percensebimus[16].