[1] Nunc simili modo transmarina dicemus. in summa gloria post Homerica illa, de quibus supra diximus,[2] fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium[3] vocant. his addidit Lesbium[4] Erasistrati maximi medici auctoritas, circiter CCCCL[5] anno[6] urbis Romae. nunc gratia ante omnia est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt.
[7] Lesbium sponte naturae[8] suae mare sapit. nec Tmoliti[9] per se gratia ut vino, sed cuius dulci[10] admixto[11] reliquorum duritia suavitatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus videntur. ab his dignatio est Sicyonio[12] , Cyprio, Telmesico[13], Tripolitico, Berytio[14] , Tyrio, Sebennytico[15] .
[16] in Aegypto[17] hoc nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis[18], Thasia[19], aethalo, peuce[20]. post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico, cantharitae, protropo[21] Cnidio, Catacecaumenitae[22], Petritae, Myconio. nam Mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec Ephesium saluore esse, quoniam mari et defruto condiatur. Apamenum mulso praecipue convenire dicitur, sicut Praetutium[23] in Italia. est enim et[24] haec proprietas generum; dulcia[25] utique inter se non congruunt[26].
[27] exolevit et protagion, quod Italicis proximum fecerant[28] Asclepiadis scholae. Apollodorus medicus in volumine, quo suasit Ptolemaeo[29] regi quae vina biberet, Italicis etiam tum ignotis laudavit in Ponto Nasperceniten, mox Oreticum[30] , Oeneaten[31], Leucadium, Ambracioten et, quod cunctis praetulit, Peparet hium[32] , sed minoris famae esse dixit, quoniam ante[33] sex annos non placeret.