[1] Et ostrea adversantur isdem[2], nec potest videri satis dictum esse de iis[3], cum palma mensarum[4] diu iam[5] tribuatur[6] illis[7]. gaudent dulcibus aquis et ubi plurumi influ ant[8] amnes; ideo[9] pelagia[10] parva et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium adventu , sicut circa Grynium[11] et Myrinam[12]. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed privatim circa initia aestatis multo lacte [13] praegnatia[14] atque[15] ubi sol penetret[16] in vada.
haec videtur causa[17], quare minora in alto[18] reperiantur[19]; opacitas cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. variantur[20] coloribus, rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Cerceis[21], praecipua vero habentur in quacumque gente[22] spissa nec saliva sua lubrica, crassitudine potius spectanda[23] quam latitudine, neque in lutosis[24] capta[25] neque in harenosis, sed solido[26] vado, spondylo[27] brevi atque non carnoso, nec fibris[28] laciniosa[29] ac tota in alvo.
[30] addunt peritiores notam[31] ambiente[32] purpureo[33] crine[34] fibras[35], eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea[36] appellantes . gaudent et peregrinatione transferrique in[37] ignotas, aquas. sic Brundisina[38] in Averno compasta[39] et suum reti nere sucum et a Lucrino adoptare creduntur.
Haec sint dicta de corpore; dicemus et de[40] nationibus ne fraudentur[41] gloria sua litora, sed dicemus aliena linguas quaeque peritissima huius censurae in nostro aevo fuit[42] sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Brittannicis, suaviora[43] Medullis[44], acriora Ephesis[45], pleniora Iliciensibus[46] sicciora Coryphantenis[47], teneriora Histricis[48], candidiora Cerceiensibus[49]. sed[50] his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est.
[56] Dos[57] eorum medica[58] hoc[59] in loco tota dicetur[60]: stomachum unice reficiunt, fastidiis medentur, addiditque[61] luxuria frigus obrutis nive, summa montium et maris ima miscens[62]. emolliunt alvum leniter. eademque[63] cocta cum mulso tenesmo[64], qui sine[65] exulceratione sit[66], liberant. vesicarum ulcera[67] quoque repurgant[68]. cocta[69] in conchis suis, uti clusa[70] invenerint[71], mire destillationibus prosunt.
[72] testae[73] ostreorum cinis uvam[74] sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo parotidas, panos mammarumque duritias, capitum ulcera ex aqua cutemque mulierum extendit; inspergitur[75] et[76] ambustis . et dentifricio placet. pruritibus quoque et eruptionibus pituitae ex aceto medetur. crudae si tundantur[77], strumas sanant et perniones[78] pedum.
[79] Purpurae quoque contra venena prosunt. et algam maris[80] theriacen esse[81] Nicander[82] tradit. plura eius genera, ut[83] diximus, longo folio et[84] rubente, latiore[85] alia [86] vel[87] crispo. laudatissima quae in Creta insula iuxta terram in petris[88] nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem alligans, ut elui postea non possit. e vino[89] iubet eam dari.