[1] [2] Existunt[3] stellae et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem[4] effigie ea[5]; et antemnis navigantium aliisque navium partibus ceu[6] vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae autem salutares et prosperi[7] cursus[8] nuntiae[9], quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori[10] id numen[11] adsignant eosque in mari[12] invocant. hominum quoque capita vespertinis[13] magno praesagio circumfulgent. omnia[14] incerta ratione et in naturae[15] maiestate abdita.