[1]dicat fortassis[2] aliquis: non enim invehebantur. id quidem falso. CCCLX columnas M. Scauri aedilitate ad scaenam theatri temporari[3] et vix mense uno futuri in usu viderunt[4][5] portari silentio legum. sed publicis nimirum indulgentes voluptatibus. id ipsum cur? aut qua magis[6] via inrepunt vitia quam publica? quo enim alio modo in privatos usus[7] venere[8] ebora, aurum, gemmae? aut quid om-[9] nino diis reliquimus[10]?
verum esto, indulserint publicis voluptatibus. etiamne[11] tacuerunt, maximas earum atque adeo duodequadragenum pedum Lucullei[12] marmoris in atrio Scauri conlocari? nec clam id [13]occulteque factum est. satisdare sibi damni infecti coegit[14] redemptor cloacarum, cum in Palatium eae[15] traherentur. non[16] ergo in tam malo exemplo moribus caveri[17] utilius fuerat[18]? tacuere[19] tantas moles in privatam domum trahi praeter fictilia deorum fastigia!