[1] Si fuerit illa terra[2], quam appellavimus teneram,[3] poterit sublato hordeo seri milium[4] , eo condito rapae [5], his sublatis hordeum rursus vel triticum, sicut in Campania, satisque talis terra aratur, cum saritur[6]. alius ordo ut, ubi adoreum fuerit, cesset quattuor mensibus hibernis et vernam fabam recipiat[7]. ante hiemalem ne cesset. nimis pinguis alternari potest ita, ut frumento sublato legumen tertio seratur. gracilior et in[8] annum tertium cesset[9]. frumentum seri quidam vetant nisi in ea, quae[10] proximo anno quieverit.
[11] Maximam huius loci partem stercorationis optinet[12] ratio, de qua et priore diximus volumine. hoc tantum[13]nemini[14] inconpertum est, nisi stercorato seri non oportere, quamquam et huic[15] leges sunt propriae. milium, panicum, rapa, napus[16] nisi in stercorato ne[17] seritor[18]. non stercorato frumentum potius quam hordeum seritor[19]. item in novalibus , tametsi in illis fabam seri volunt, eandem ubicumque quam recentissime stercorato solo.
[20] autumno aliquid saturus[21] Septembri mense fimum in agro[22]acervet, post im- 5 brem utique. si verno[23] erit saturus[24] , per hiemem fimum disponat[25]. iustum est vehes[26] XVIII iugero tribui, dispergere caveto[27], priusquam ares[28]. at[29] iacto[30] semine, si haec omissa[31] sit stercoratio, sequens est, priusquam sarias[32], ut fimi[33]ex aviariis seminis vice spargas ante[34] pulverem[35].
[36] quod ut hanc quoque curam determinemus, iustum mense[37] singulas vehes[38] fimi redire[39] in singulas pecudes minores, in maiores denas. nisi contingat hoc, male[40] substravisse pecori colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non stercor etur[41], alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satiusque est id saepe quam supra modum facere. quo calidius solum est, eo minus addi stercoris ratio est.