e siligine lautissimus[1] panis pistrinarumque opera laudatissima . praecellit[2] in Italia, si Campana Pisis natae misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano Campanae[3], quam vocant castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gregali sine castratura sextarios V,
praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt[4], in reliquis pares. si vero pollinem[5] facere libeat, XVI pondo panis[6] redeunt et cibarii III[7] furfurumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae[8] sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. farinam a farre dictam nomine ipso apparet.