non omisere et hoc Graeci—quid enim intemptatum illis?—leucargillon[1] vocant candidam argillam, qua in Megarico agro utuntur, sed tantum in umida frigidaque terra.
illam[2] Gallias Britanniasque locupletantem [3] cum cura dici convenit.
Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta proficientibus ingeniis. est enim alba, rufa[4], columbina, argillacea , tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; experimenta utriusque in manu. usus aeque[5] geminus, ut fruges tantum alant aut eaedem et pabulum.
fruges alit tofacea albaque[6], si[7] inter fontes reperta est, ad infinitum fertilis,[8] verum aspera[9] tractatu[10]; si[11] nimia iniecta est, exurit solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga[12], intermixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur propter lapides; inpendio tamen minima[13] levitate dimidio minoris,[14] quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale eam[15] misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum in L annos valet et frugum et pabuli ubertate.