secuntur herbae sponte nascentes, quibus pleraeque [1] gentium utuntur in cibis maximeque Aegyptus, frugum[2] quidem fertilissima[3], sed ut prope sola iis carere possit. tanta est ciborum ex herbis abundantia. in Italia paucissimas novimus, fraga[4], tamnum[5], ruscum, batim[6] marinam, batim[7] hortensiam[8], quas[9] aliqui asparagum Gallicum vocant, praeter has[10] pastinacam pratensem, lupum salictarium, eaque[11] verius oblectamenta[12] quam cibos.
[13] In Aegypto nobilissima est colocasia, quam cyamon aliqui vocant. hanc e Nilo metunt, caule, cum coctus est, araneoso in mandendo[14], thyrso autem, qui inter folia emicat, spectabili[15], foliis latissimis, etiam si arboreis conparentur , ad similitudinem eorum, quae personata in nostris amnibus[16] vocamus, adeoque[17] Nili sui dotibus gaudent, ut inplexis colocasiae foliis in variam speciem vasorum potare gratissimum habeant. seritur iam haec in Italia.
[18] In Aegypto proxima auctoritas cichorio[19] est, quod[20] diximus intubum erraticum. nascitur post vergilias, floret[21] particulatim[22]. radix ei lenta, quare[23] etiam ad vincula utuntur [24] illa. anthalium longius a[25] flumine[26] nascitur, mespili magnitudine et rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio cyperi. mandunt igni[27] comparatum[28]. mandunt et oetum[29], cui pauca folia minimaque, verum radix magna.
[30] arachidne[31] quidem et aracos[32], cum habeant radices ramosas ac multiplices , nec folium nec herbam ullam aut quicquam aliud supra terram habent[33]. reliqua volgarium in cibis apud eos herbarum nomina: chondrylla[34], hypochoeris[35], caucalis[36], enthryscum [37], scandix[38], come,[39] quae ab aliis tragopogon[40] vocatur, foliis croco simillimis, parthenium, trychnum, corchorus et ab[41] aequinoctio nascentes aphace[42], achynops[43]. epipetron vocant quae numquam floret. at e[44] contrario aphace[45] subinde marcescente flore emittit alium tota hieme totoque vere usque in aestatem.
[46] Multas[47] praeterea ignobiles habent, sed maxime celebrant cnecon[48] Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non cibo gratam[49]. hoc faciunt e semine eius. differentia prima: silvestris et mitior[50]. silvestrium duae species. una mitiori[51] similis[52], caule tamen rigido; itaque et colu antiquae[53] utebantur exili[54] , quare quidam[55] atractylida[56] vocant. semen eius candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore[57] caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculeatarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et[58] genera.
[59] Ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina[60] est asparagus, scorpio, nullum enim folium[61] habent[62]. quaedam spinosa[63] foliata sunt, ut carduus[64], erynge[65], glycyrrhiza[66], urtica; his enim omnibus foliis inest[67] aculeata mordacitas. aliqua et secundum spinam[68] habent folium, ut tribulus et anonis. quaedam in folio non[69] habent et in caule habent[70], ut pheos [71], quod aliqui stoeben[72] appellavere. hippophaes[73] spinis geniculatum. tribulo[74] proprietas, quod et fructum spinosum habet.
[75] Ex omnibus his generibus urtica maxime noscitur [76] acetabulis in flore purpuream[77] lanuginem[78] fundentibus, saepe altior binis (ubitis. plures[79] eius differentiae: silvestris , quam et[80] feminam vocant, mitiorque; et silvestri[81] quae dicitur canina[82] acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis foliis; quae vero etiam odorem fundit[83] Herculanea vocatur. semen omnibus copiosum, nigrum.
mirum sine ullis spinarum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu tantum levi[84] pruritum pusulasque confestim adusto similes existere. notum est [et[85]] remedium olei[86]. sed mordacitas non protinus cum ipsa herba[87] gignitur, nec nisi solibus roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato[88], multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem teneriorem facit simul cocta. quae[89] innoxia[90] est, morsu carens, lamium[91] vocatur. de scorpione dicemus inter medicas. [92]