[1] Sunt[2] et in hac parte naturae auguria, sunt et piscibus praescita. Siculo bello ambulante in litore Augusto piscis e mari ad pedes eius exilivit[3], quo argumento vates respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto Pompeio — tanta erat navalis rei gloria —, sub pedibus Caesaris futuros qui maria tempore illo tenerent.
[4][5] Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis[6] et channis[7]; omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies[8] , set inlustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur[9] gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quipped et harundines, quamvis in palude prognatae[10], non tamen[11] sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui[12] , si non adfluat[13], exanimantur.
[14] Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis[15], sciaena[16] , phagri[17] . cum[18] asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et[19] coracini, hieme non capti[20] praeterquam statis[21] diebus paucis et isdem semper, item[22] murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavate, condi per hiemes torpedinem, psettam[23], soleam tradunt.
[24] Quidam[25] rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper[26] fulgure[27] sopitur; hoc et in maria accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet[28] . alga[29] enim et pisces superferuntur, [30]omniaque ab imo versa.