[1] Aegyptus et perseam[2] arborem sui generis habet, similem piro, folia retinentem. fertilitas[3] adsidua[4] eius[5], subnascente crastino[6] fructu[7], maturitas etesiarum adflatu. pomum longius piro, inclusum[8] amygdalae putamine et corio, colore herbido, sed ubi nux[9] illi, huic prunum[10] differens brevitate ac mollitia[11] et, quamvis blandiatur praedulcis suavitas, innocuum [12].
[21] at e[22] diverso cuci in magno honore, palmae similis , quando et eius foliis utuntur ad textilia. differt quod in bracchia[23] ramorum spargitur. pomo magnitudo quae manum inpleat, colos[24] fulvus, commendabili[25] suco ex austero dulci. lignum intus grande[26] firmaeque duritiae, ex quo velares detornant anulos. in eo nucleus dulcis, dum recens est; siccatus [27] durescit ad infinitum, ut mandi non possit, nisi sit[28] pluribus diebus maceratus. materies crispioris[29] elegantiae et ob id Persis gratissima.
[30] nec minus spina[31] celebratur in eadem gente duntaxat nigra, quoniam incorrupta[32] etiam in aquis durat, ob id utilissima navium costis. candidae [33] facile putrescunt[34] . aculei[35] spinarum et in foliis, semen in siliquis, quo coria[36] perficiunt[37] gallae vice. flos et coronis iucundus et medicamentis utilis[38] . manat et cummis[39] ex ea. sed praecipua utilitas quod caesa anno tertio resurgit. circa Thebas haec, ubi et que???cus et persea[40] et oliva, CCC a Nilo so stadiis, silvestri tractu et suis fontibus riguo.