cynosbaton, alii[1] cynapanxin[2], alii neurospaston[3] vocant . folium habet vestigio[4] hominis simile. fert et uvam nigram, in cuius acino nervum[5] habet[6], unde neurospastos[7] dicitur[8] tota[9], alia quam[10] cappari, quod[11] medici cynosbaton appellarunt[12]. hius thyrsus[13] ad remedia splenis et inflationes conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche[14] Chia[15] commanducatus os purgat.
[16] ruborum rosa alopecias cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum omphacino oleo. flos mori messe[17] colligitur; candidus[18] pleuriticis[19] praecipuus ex vino potus, item[20] coeliacis. radix ad tertias decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera. cinis[21] e[22] radice reprimit[23] uvam.
[24] Idaeus rubus appellatus est, quoniam in[25] Ida non alius[26] nascitur. est autem tenerior ac minor, rarioribus[27] calamis innocentioribusque[28], sub arborum umbra nascens. huius flos cum melle epiphoris inlinitur et ignibus sacris, stomachicisque[29] ex aqua bibendus datur. cetera eadem praestat, quae supra dicta.
[30] Inter genera ruborum rhamnos[31] appellatur a Graecis, candidior, fruticosior et[32] ramos spargens rectis[33] aculeis, non, ut ceteri, aduncis, foliis maioribus. alterum genus eius[34] silvestre, nigrius et quadamtenus rubens; fert veluti folliculos . huius radice decocta in aqua[35] fit medicamentum, quod vocatur Lycium. semen secundas trahit. alter[36] ille candidior adstringit magis, refrigerat, collectionibus et vulneribus adcommodatior. folia utriusque et cruda et decocta inlinuntur cum oleo.
[37][38] Lycium praestantius spina fieri tradunt, quam et pyxacanthon[39] Chironian[40] vocant, qualem in[41] Indicis arboribus[42] diximus, quoniam longe praestantissimum existimatur Indicum. coquuntur[43] in aqua[44] tusi rami radicesque summae amaritudinis aereo vase per triduum[45] iterumque exempto ligno, donec mellis crassitudo fiat. adulteratur amaris sucis[46] etiam amurca et felle[47] bubulo. spuma eius ac flos[48] quidam[49] oculorum medicamentis additur[50].
[51] reliquo suco faciem purgat et psoras sanat, erosos[52] angulos oculorum veteresque fluctiones, aures purulentas, tonsillas, gingivas, tussim[53], sanguinis excreationes fabae magnitudine devoratum aut, si ex vulneribus[54] fluat, inlitum, rhagadia[55], genitalium ulcera, attritus, ulcera recentia[56] et serpentia ac putrescentia, in naribus[57] clavos, suppurationes. bibitur et[58] mulieribus in[59] lacte[60] contra profluvia[61].
[74] Unum etiamnum[75] arborum medicinis debetur nobile medicamentum, quod oporicen[76] vocant. fit[77] ad dysintericos stomachique[78] vitia in congio[79] musti albi lento vapore decoctis[80] malis cotoneis v cum suis seminibus, punicis[81] totidem, sorborum sextario[82] et pari mensura eius, quod rhun[83] Syriacam[84] vocant, croci[85] semuncia[86]. coquitur usque ad crassitudinem[87] mellis.
His subtexemus ea, quae Graeci communicatione nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent.