[1] Minimum[2] iidemque[3] plurimum ab iis differunt opali[4], smaragdis tantum[5] cedentes. India sola[6] et horum[7] mater est. qui[8] ut[9] pretiosissimarum[10] gloria[11] compositi[12] gemmarum [13] maxime inenarrabilem difficultatem adferunt[14]. est[15] in his[16] carbmnculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare, cuncta[17] pariter incredibili [18] mixtura lucentia.
[19] alii[20] summam[21] fulgoris Armenio[22] colori[23] pigmentorum aequari[24] credunt, alii sulpuris[25] ardentis[26] flammae[27] aut[28] ignis[29] oleo accensi. magnitude abellanam[30] nucem aequat[31], insignis[32] etiam[33] apud nos historia[34], siquidem exstat hodieque huius generis gemma, propter quam[35] ab Antonio proscriptus est Nonius[36] senator, filius Strumae[37] Noni eius[38], quem[39] Catullus[40] poeta in sella curuli visum indigne tulit, avusque[41] Servili[42] Noniani, quem consulem vidimus. ille[43] proscriptus fugiens hunc e fortunis[44] omnibus anulum abstulit[45] secum[46].
certum est sestertio[47] vicies[48] tum aestimatum, sed mira Antoni[49] feritas atque luxuria propter gemmam proscribentis[50], nec minus[51] Noni[52] contumacia[53] proscriptionem suam amantis, cum etiam ferae[54] abrosa[55] parte[56] corporis[57], propter quam periclitari se[58] sciant[59], et relicta[60] redimere se credantur.
Vitia opalis[61] sunt[62], si color in florem [63]herbae, quae vocatur heliotropium, exeat aut in[64] crystallum aut grandinem [65], si sal interveniat aut scabritia[66] aut puncta[67] oculis occursantia. nullos[68] magis fraus[69] indiscreta similitudine vitro[70] adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis digito ac[71] pollice unus atque[72] idem tralucet[73] colos in se consumptus; veri fulgor subinde variatur[74] et modo ex hoc[75] plus, modo ex illo[76] spargit, fulgorque lucis in digitos[77] funditur[78].
[79] hanc gemmam propter eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui[80] privatum genus eius faciunt, sangenon[81] ab Indis vocari tradunt . nasci dicitur[82] in[83] Aegypto et in Arabia, et vilissima[84] in Ponto, item in Galatia[85] ac Thaso[86] et Cypro[87]. qui praecellit ex his[88], opali[89] quidem[90] gratiam habet, sed[91] mollius nitet, raro non scaber[92]. summa illi[93] coloris ex aëre[94] et purpura constat, viriditas smaragdi deest. melior[95] ille[96], cuius fulgor vini colore[97] fuscatur[98], quam[99] qui diluitur aquae.
[100] Hactenus de principatu[101] convenit mulierum maxime senatusconsulto[102]. minus certa sunt de quibus et viri iudicant[103]; singulorum[104] enim libido pretia singulis facit praecipueque [105]aemulatio[106], velut cum[107] Claudius Caesar smaragdos induebat vel[108] sardonyches[109]. primus autem Romanorum sardonyche usus est[110] Africanus prior, ut[111] tradit Demostratus[112], et inde Romanis gemmae huius auctoritas[113]. quam ob rem et[114] proximum[115] ei dabimus locum.
[116] Sardonyches olim, sicut[117] ex ipso nomine apparet, intellegebantur candore in sarda[118], hoc est veluti[119] care ungui[120] hominis inposita[121], et utroque tralucido. talesque[122] esse Indicas tradunt Ismenias, Demostratus[123], Zenothemis, Sotacus, hi quidem duo reliquas omnes, quae non[124] traluceant [125], caecas appellantes[126].
[127] quae nunc abstulere nomen, nullo sardarum vestigio Indicarum[128], Arabicae sunt, coeperuntque [129] pluribus hae gemmae[130] coloribus intellegi, radice nigra[131] aut caeruleum imitante et ungue[132] minium[133], redimitum[134] candido pingui, nec sine quadam spe[135][136] purpurae candore in minium transeunte. has Indis non habitas in honore[137] Zenothemis scribit, tantae alias magnitudinis, ut inde
[138] capulos factitarent—etenim constat ibi[139] torrentibus detegi —, placuisse[140] in nostro orbe initio, quoniam solae prope[141] gemmarum scalptae ceram[142] non auferrent[143]. persuasimus [144] deinde Indis, ut ipsi quoque iis[145] gauderent[146]. utitur[147] perforatis vulgus[148] in[149] collo; et hoc nunc est Indicarum argumentum. Arabicae excellunt[150] candore, circulo[151] praelucido atque non gracili neque in recessu gemmae aut in deiectu[152] renidente[153], sed in ipsis umbonibus nitente, praeterea substrato nigerrimi coloris[154].
[155] hoc[156] in Indicis caeruleum [157][158] aut corneum invenitur. item[159] circuli[160] albi quaedam in iis caelestis arcus anhelatio est, superficies[161] vero locustarum maris, crustis rubentibus[162]. nam[163] melleae[164] aut[165] faeculentae [166]—hoc enim nomen est vitio—inprobantur, aut[167] si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat in se aliquid enormiter. nihil[168] in sua sede interpellari alieno placet. sunt et Armeniae[169], cetera[170] probandae[171], sed pallida zona.
[172] Exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem. hoc aliubi[173] lapidis, hic gemmae[174] vocabulum est. Sudines dicit[175] in gemma esse candorem unguis humani similitudine[176], item chrysolithi[177] colorem et sardae et iaspidis[178], Zenothemis Indicam onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam[179], cingentibus candidis venis oculi[180] modo, intervenientibus quarundam et obliquis[181] venis. Sotacus et Arabicam tradit onychem[182] distare[183], quod Indica igniculos habeat albis cingentibus zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche[184] Indica[185]; illic enim[186] momentum[187] esse, hic circulum; Arabicas onychas nigras inveniri candidis zonis;
Satyrus carnosas esse Indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et amethysti, totumque id genus abdicat[188]; veram autem onychem plurimas variasque cum lacteis[189] habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunte concentum [190] suavitate grata.
Nec sarda[191] differenda[192] est, huic[193] gemmae dividua ex[194] eodem et ipsa nomine, obiterque omnium[195][196] ardentium gemmarum[197] indicanda natura[198].