C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER III
Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque et siderum ac ratione universitatis atque mensura[2]. nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur nec temere sine aliqua reprehensione tractatum[3], haut ullo in genere venia iustiore[4], si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana novisse. quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissimum in quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme [5] omnibus fuit, ut eos quisque[6] diligentissime situs diceret, in[7] quibus ipse prodebat[8].
ideo[9] nec culpabo aut coarguam quemquam. locorum nuda[10] nomina et quanta[11] dabitur brevitate ponentur, claritate[12] causisque dilatis in suas partes; nunc[13] enim[14] sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut si vidua[15] fama sua nomina, qualia fuere primordio ante ullas res gestas, nuncupentur[16] et[17] sit quaedam[18] in his nomenclatura [19] quidem, sed mundi rerumque naturae.
[20] Terrarum orbis universus in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam. origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria interiora diffunditur[21]. hinc[22] intranti dextera[23] Africa est, laeva Europa, inter has Asia[24]. termini[25] amnes Tanais et Nilus. XV p. in longitudinem[26] quas diximus fauces oceani patent, V??? in latitudinem, a vico Mellaria[27] Hispaniae ad promunturium Africae Album, auctore Turranio[28] Gracile[29] iuxta genito.
[30] T[31]. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minus[32]VII p., ubi vero plurumum, X: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae[33] candicantis[34] vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere. proximis [35] autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, Abila[36] Africae, Europae Calpe[37], laborum Herculis metae, quam ob causam indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas[38] exclusa antea admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.
[39] Primum ergo de Europa, altrice victoris omnium gentium populi longeque terrarum pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, verum aequam, in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum universo orbe diviso. oceanus a[40] quo[41] dictum est[42] spatio Atlanticum mare infundens et avido meatu terras, quaecunque[43] venientem expavere, demergens resistentes quoque flexuoso litorum anfractu[44] lambit, Europam vel maxime recessibus crebris excavans[45], sed in quattuor prae[46]- cipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniae extimo[47], ut dictum est, monte Locros, Bruttium[48] usque promunturium,[49] inmenso ambitu flectitur.
[50] In eo prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Baetica, mox a fine Murgitano[51] citerior eademque Tarraconensis ad Pyrenaei[52] iuga. ulterior in duas[53] per longitudinem provincias dividitur, si quidem Baeticae latere septentrionali[54] praetenditur[55] Lusitania, amne Ana discreta. ortus hic[56] in Laminitano[57] agro citerioris Hispaniae et modo in stagna se fundens[58], modo in angustias[59] resorbens[60] aut in totum cuniculis condens et[61] saepius nasci gaudens in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem[62], adfixa Pyrenaeo totoque eius a[63] latere decurrens et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a[64] mari transversa se pandens , Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque[65] et Asturum a Baetica atque Lusitania distinguitur.
[66] Baetica, a flumine mediam[67] secante cognominata, cunctas provinciarum diviti[68] cultu et quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. iuridici conventus ei[69] IIII, Gaditanus, Cordubensis[70], Astigitanus[71], Hispalensis. oppida omnia[72] numero CLXXV, in iis coloniae VIIII[73], municipia c. R. X[74], Latio antiquitus donata XXVII[75], libertate VI, foedere III, stipendiaria CXX. ex his digna memoratu aut Latio[76] sermone dictu facilia, a flumine Ana litore oceani oppidum Ossonoba[77], Aestu[78]- aria cognominatum, inter confluentes[79] Luxiam[80] et Vrium, Hareni[81] montes, Baetis fluvius, litus Curense[82] inflexo sinu, cuius ex adverso Gadis[83] inter insulas dicenda[84], promunturium lunonis, portus Baesippo[85], oppidum Baelo[86], Mellaria, fretum ex Atlantico mari, Carteia, Tartesos[87] a Graecis dicta, mons Calpe.
[88] dein litore interno oppida[89] Barbesula cum fluvio, item Salduba, oppidum Suel[90], Malaca cum fluvio foederatorum[91]. dein Maenuba[92] cum fluvio, Sexi[93] cognomine[94] Firmum Iulium, Sel[95], Abdara[96], Murgi[97], Baeticae finis. oram eam in[98] universum[99] originis Poenorum existimavit M. Agrippa; ab Ana autem Atlantico oceano obversa Bastulorum[100] Tur[101]- dulorumque est. in universam Hispaniam M. Varro pervenisse Hiberos[102] et Persas et Phoenicas[103] Celtasque et Poenos tradit. lusum[104] enim Liberi patris aut lyssam[105] cum eo bac[106]- chantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana praefectum eius universae[107]. at quae[108] de Hercule ac Pyrene[109] vel Saturno traduntur fabulosa in primis arbitror.
Baetis, in Tarraconensis[110] provinciae non, ut aliqui
[111] dixere, Mentesa[112] oppido, sed Tugiensi[113] exoriens saltu— iuxta quem Tader[114] fluvius, qui Carthaginiensem agrum rigat —, Ilorci refugit Scipionis rogum versusque in occasum oceanum Atlanticum, provinciam adoptans, petit, modicus primo, sed multorum fluminum capax, quibus ipse famam aquasque aufert[115]. Baeticae primum ab Ossigitania[116] infusus, amoeno blandus alveo, crebris dextra laevaque accolitur oppidis.
Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediterraneo Segida[117] quae Augurina cognominatur, Vlia[118] quae Fiden[119]- tia, Vrgao quae Alba, Ebora[120] quae Cerialis, Iliberri[121] quod Florentini[122], Ilipula[123] quae Laus[124], Artigi quod Iulienses, Vesci quod Faventia, Singili[125], Ategua, Arialdunum, Agla[126] Minor, Baebro[127], Castra Vinaria, Cisimbrium[128], Hippo[129] Nova[130], Ilurco[131], Osca, Oscua[132], Sucaelo[133], Vnditanum, Tucci[134] Vetus, omnia[135] Baste[136]- taniae[137] vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa flumen ipsum Ossigi quod cognominatur Latonium[138], Iliturgi[139] quod Forum Iulium, Ipra[140], Isturgi quod Triumphales[141], Vcia et XIIII[142] p. remotum in mediterraneo Obulco[143] quod Ponti[144]- ficense appellatur, mox Ripa, Epora[145] foederatorum, Sacili[146] Martialium, Onuba[147] et dextra Corduba colonia Patricia[148] cognomine , inde primum navigabili Baete oppida Carbula, Detumo[149], fluvius Singilis[150], eodem Baetis latere incidens.
Oppida Hispalensis conventus Celti[151], Axati[152], Arua, Ca[153]- nama, Naeva[154], Ilipa cognomine Ilpa[155], Italica et a laeva Hispal[156] colonia cognomine Romulensis[157], ex adverso oppidum Osset quod cognominatur Iulia Constantia, Lucurgentum[158] quod luli Genius[159], Orippo, Caura, Siarum, fluvius Maenuba[160], Baeti[161] et ipse a dextro latere infusus. at inter aestuaria Baetis oppida[162] Nabrissa[163] cognomine Veneria et Colobana[164], coloniae[165] Hasta[166] quae Regia dicitur et in mediterraneo Asido quae Caesarina.
Singilis[167] fluvius, in Baetim[168] quo dictum est ordine inrumpens , Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam[169] Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquae coloniae[170] inmunes[171] Tucci quae cognominatur Augusta Gemella, Ituci[172] quae Virtus Iulia, Vcubi[173] quae Claritas Iulia, Vrso quae Genetiva[174] Vrbanorum, inter quae fuit Munda, cum Pompeio[175] filio rapta[176]; oppida libera Astigi[177] vetus, Ostippo[178]; stipendiaria Callet, Callicula[179], Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca, Sacrana[180], Obulcula, Oningi[181], Sabora, Ventippo. Maenubam[182] 5 amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt Olontigi[183], Laelia, Lastigi.
Quae autem regio a Baete ad fluvium Anam tendit extra praedicta, Baeturia appellatur, in duas[184] divisa[185] partes totidemque gentes: Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispalensis conventus, Turdulos, qui Lusitaniam et Tarraconensem accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex Lusitania advenisse manifestum est sacris, lingua, oppidorum vocabulis, quae cognominibus in Baetica distinguntur:
Seriae adicitur Fama Iulia, Nertobrigae Concordia Iulia, Segidae Restituta lulia, Contributa[186] Iulia Vgultuniae[187], cum qua[188] et[189] Curiga nunc est, Lacimurgae[190] Constantia lulia, Stere[191]- sibus Fortunales et Callensibus Aeneanici[192]. praeter haec in[193] Celtica Acinippo[194], Arunda, Arunci[195], Turobriga[196], Lastigi, Salpesa [197], Saepone, Serippo. altera Baeturia[198], quam diximus Turdulorum et conventus Cordubensis, habet oppida non ignobilia Arsam, Mellariam, Mirobrigam[199] Reginam, Sosintigi[200], Sisaponem[201].
[202] Gaditani conventus civium Romanorum Regina, Latinorum Laepia Regia[203], Carisa cognomine Aurelia, Vrgia[204] cognominata Castrum Iulium, item Caesaris Salutariensis; stipendiaria Besaro, Belippo, Barbesula[205], Blacippo[206], Baesippo[207], Callet[208], Cappa cum[209] Oleastro, Iptuci[210], Ibrona[211], Lascuta[212], Saguntia, Saudo, Vsaepo[213].
[214] Longitudinem universam eius prodidit M. Agrippa CCCCLXXV[215] p., latitudinem CCLVIII[216], sed cum termini Carthaginem usque procederent: quae causa magnos errores conputatione mensurae saepius parit, alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum, auctisque[217] aut deminutis[218] passibus . incubuere maria tam longo aevo, alibi processere litora, torsere se[219] fluminum aut correxere flexus. praeterea aliunde aliis exordium mensurae est et alia meatus. ita fit ut nulli duo concinant[220].