[1] In Divo quoque Augusto, quem universa mortalitas in hac censura nuncupet[2], si diligenter aestimentur cuncta[3], magna sortis humanae reperiantur[4] volumina: repulsa in magisterio equitum apud avunculum[5] et contra petitionem eius praelatus Lepidus, proscriptionis invidia ob[6] collegium in triumviratu pessirnorum civium, nec aequa saltem portione ,
[7] sed praegravi Antonio, Philippensi proelio morbi[8], fuga et triduo in palude aegroti et (ut fatentur Agrippa ac Maecenas[9]) aqua[10] subter cutem fusa turgidi latebra, naufragia Sicula et alia ibi quoque in spelunca occultatio, iam in navali fuga urguente hostium manu preces Proculeio mortis admotae, cura Perusinae contentionis[11], sollicitudo Martis Actiaci,
[12] Pannonicis[13] bellis[14] ruina[15] e turri, tot seditiones militum, tot ancipites morbi corporis, suspecta Marcelli[16] vota, pudenda Agrippae ablegatio, totiens petita insidiis vita, incusatae liberorum mortes[17] luctusque non tantum orbitate[18] tristis[19], adulterium filiae et consilia parricidae palam facta, contumeliosus[20] privigni Neronis secessus, aliud in nepte[21] adulterium; iuncta deinde tot mala: inopia stipendi, rebellio Illyrici[22] , servitiorum dilectus[23] iuventutis penuria, pestilentia urbis, fames[24] Italiae, destinatio expirandi et quadridui inedia maior pars mortis in corpus recepta;
[25] iuxta haec Variana clades et maiestatis eius foeda suggillatio, abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem[26], desiderium post relegationem[27], inde suspicio in Fabium arcanorumque proditionem, hinc uxoris et Tiberii cogitationes, suprema eius cura. in summa deus ille[28] caelumque nescio adeptus magis an meritus herede hostis sui[29] filio excessit.