Glande[1] opes[2] nunc[3] quoque multarum gentium etiam pace gaudentium constant[4]. nec non et inopia frugum arefactis emolitur[5] farina spissaturque in panis usum; quin et hodieque per Hispanias secundis mensis glans inseritur. dulcior eadem in cinere tosta. cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.
[6]Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sapore . namque alia[7] fageae glandi figura, quernae[8] alia[9] et ilignae[10], atque inter se quoque generum singulorum differentiae . praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores, quae culta optinent[11]. iam[12] montuosis planisque distant, sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido Chio tradat Cornelius Alexander.
genera distinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque vulgo nasci videamus, aesculum non ubique, quartam vero generis eiusdem, quae cerrus[13] vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte notam[14] esse. distinguemus[15] ergo proprietate naturaque et, ubi res coget[16], etiam Graecis nominibus.