[1] Melancholicis fimum vituli in vino decoctum remedio est.—Lethargicos excitat asini lichen naribus inlitus ex aceto, caprini cornus nidor aut pilorum, iocur aprunum[2] ; itaque et veternosis datur.—Phthisicis medentur iocur lupi ex vino macro[3], suis feminae herbis pastae laridum[4], carnes asininae ex[5] iure sumptae[6] ; hoc genere maxime in Achaia curant id malum[7]. fimi quoque aridi, sed pabulo viridi pasto bove, fumum harundine haustum prodesse tradunt[8][9] bubulive[10] cornus mucronem exustum II coclearium mensura addito melle pilulis[11] devoratis.
[12] caprae sebo in pulte[13][14] alicacia[15] et phthisim et tussim sanari vel recenti cum mulso liquefacto ita, ut uncia in cyathum addatur rutaeque ramo permisceatur, non pauci tradunt. rupicaprae sebi cyatho et lactis pari mensura deploratum phthisicum convaluisse[16] certus auctor adfirmat[17]. sunt qui et[18] suum fimi cinerem[19] profuisse scripserint in passo et cervi pulmonem , maxime subulonis[20], siccatum[21] fumo tritumque in vino.
[22] Hydropicis auxiliatur urina e[23] vesica[24] apri[25] paulatim data in potu[26], efficacius quae inaruerit cum vesica sua, fimi taurini[27] maxime, sed[28] et bubuli—de armentivis loquor—, quod[29][30] bolbiton vocant, cinis coclearium[31] III in mulsi[32] hemina [33], bovis feminae[34] in mulieribus, ex[35] altero sexu in[36] viris[37], quod veluti mysterium occultarunt Magi, fimum vituli masculi inlitum, fimi[38] vitulini[39] cinis cum semine staphylini[40] aequa portione ex vino, sanguis caprinus cum medulla. efficaciorem putant hirci[41], utique si lentisco pascatur[42].
[43] Igni sacro ursinus adips inlinitur, maxime qui est ad renes, vitulinum fimum recens vel bubulum, caseus caprinus siccus[44] cum porro, ramenta pellis cervinae delecta [45] pumice[46] ex aceto trita; rubori[47] cum prurigine equi spuma aut ungulae cinis; eruptionibus pituitae asinini fimi cinis cum butyro; papulis nigris caseus caprinus siccus ex melle et aceto in balneis, oleo remoto; pusulis suilli fimi cinis aqua inlitus vel cornus cervini cinis,
[48] luxatis recens fimum aprunum[49] vel suillum, item vitulinum, verris spuma recens cum aceto, fimum caprinum cum melle, bubula [50] caro inposita; ad[51] tumores[52] fimum suillum sub[53] testo[54] calefactum tritumque cum oleo. duritias corporum omnes mollit[55] optime adips e lupis inlitus. in iis[56], quae rumpere[57] opus sit[58], plurimum proficit fimum bubulum in cinere calefactum aut caprinum in vino vel aceto[59] decoctum; in furunculis sebum bubulum cum sale aut, si dolores sint, cum oleo[60] liquefactum sine sale, simili modo caprinum;
[61] in ambustis ursinus adips cum lilii radicibus[62], aprunum [63] aut suillum fimum inveteratum, saetarum ex his e penicillis tectoriis cinis cum adipe tritus, tali[64] bubuli cinis cum cera et medulla cervina, fel[65] tauri, fimum leporis et[66] caprarum[67][68] fimum[69]. sine cicatrice sanare[70] dicitur glutinum. praestantissimum fit ex auribus taurorum et genitalibus,
[78] Nervorum doloribus fimum caprinum decoctum in aceto cum melle utilissimum putant vel putrescente nervo. spasmata et percussu[79] vitiata fimo apruno[80] curant vere[81] collecto et[82] arefacto; sic et quadrigas[83] agentes[84] tractos rotave[85] vulneratos et quoquo modo sanguine contuso[86], vel si recens inlinatur.
[87] sunt qui incoxisse aceto utilius putent[88]. quin et in potu[89] farinam eam ruptis convulsisque[90], eversis[91] ex aceto salutarem promittunt[92]. reverentiores[93] cinerem eius ex aqua bibunt, feruntque et Neronem principem hac potione recreari solitum, cum sic quoque se trigario[94] adprobare [95] vellet. proximam suillo fimo vim putant.