[1] Naporum duas differentias et in medicina Graeci servant. angulosis foliorum caulibus, flore aneti[2], quod bunion vocant, purgationibus ferminarum et vesicae et urinae utile decoctum, potum ex aqua mulsa vel suci drachma; semen dysintericis tostum tritumque in aquae calidae[3] cyathis quattuor. sed urinam inhibet, si non lini semen una bibatur. alterum genus buniada[4] appellant, et raphano et rapo simile, seminis praeclari contra venena. ob id et in antidotis utuntur illo.
[11] Et sativi vero praeter ea, quae circa eos dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant,[12] urinam[13] concitant[14], bilem detrahunt. praeterea cortices in vino[15] decocti mane poti ad ternos cyathos conminuunt et eiciunt calculos. iidem in posca decocti contra serpentium morsus inlinuntur.
ad tussim etiam mane ieiunis raphanos[16] prodest esse[17] cum melle, semen eorum tostum ipsumque conmanducatum, adligato raphano[18] aquam foliis eius decoctis bibere vel sucum ipsius cyathis binis contra phthiriases, phlegmoni[19] ipsos inlinere tusos, livori vero recenti corticem cum melle, veternosis autem quam acerrimos mandere, semenque tostum, dein contritum cum melle suspiriosis.
iidem et contra venena prosunt, cerastis[20] et[21] scorpionibus adversantur[22]—vel ipso vel semine[23] infectis manibus inpune tractaveris[24], inpositoque raphano scorpiones moriuntur—, salutares et[25] contra fungorum aut hyoscyami venena atque[26], ut Nicander[27] tradit, et contra sanguinem tauri[28]. contra[29] viscum quoque dari Apollodori duo iubent, sed Citieus[30] semen ex aqua tritum, Tarentinus[31] sucum. lienem item[32] extenuant, iocineri prosunt et lumborum doloribus, hydropicis quoque ex aceto aut sinapi sumpti[33] et lethargicis et comitialibus et melancholicis [34].
Praxagoras[35] et iliosis dandos censet, Plistonicus et coeliacis. intestinorum etiam ulcera sanant ac purulenta praecordiorum, si cum melle edantur. quidam ad haec coquere eos luto[36] inlitos[37] malunt; sic et feminas purgari. ex aceto et[38] melle sumpti intestinorum animalia detrahunt, iidem[39] ad tertias decocto[40] eorum poto[41] cum vino enterocelicis[42] prosunt; sanguinem quoque inutilem sic extrahunt .
[43] Medius ad haec et sanguinem excreantibus[44] coctos dari iubet, et puerperis ad lactis copiam augendam, Hippocrates capitis mulierum defluvia perfricari[45] raphanis , et super umbilicum inponi contra tormenta volvae. reducunt et cicatrices[46] ad colorem. semen quoque ex aqua inpositum sistit ulcera, quae phagedaenas[47] vocant.
Democritus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis[48] voci nocere aliqui tradiderunt[49]. folia, quae in oblongis[50] dumtaxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari protinus[51] imperant[52]; haec antipathia est. et aurium gravitati [53] sucum raphani instillant[54]. nam vomituris summo cibo esse eos utilissimum est.
[55] Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian vocant et aliqui πλειστολοχείαν,[56] ulceribus[57], cartilagini et[58] ossibus[59] fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum solvunt; serpentes abigunt[60], apium[61], vesparum, crabronum ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, praeterea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppuratis alligant. quidam ad hunc usum auro[62] effodiendam censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et podagris , quae sine tumore sint, radicem eius in vino decoctam inponi iubet[63].