[1][2] Aeolis proxima est, quondam Mysia[3] appellata, et[4] quae Hellesponto adiacet Troas. ibi a Phocaea Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina[5] quae Sebastopolim se vocat, et intus Aegaeae[6], Itale[7], Posidea[8], Neon Tichos[9], Temnos. in ora autem Titanus annnis et civitas ab eo cognominata — fuit et Grynia[10], nunc tantum portus, olim[11] insula adprehensa —, oppidum Elaea et ex Mysia[12] veniens Caicus amnis, oppidum[13] Pitane, Canaitis[14] amnis.
[15] intercidere Canae[16], Lysimachea[17], Atarnea, Carene[18], Cisthene[19], Cilla, Cocylium[20], Thebe[21], Astyre[22], Chrysa[23], Palaescepsis, Gergitha[24], Neandros[25]; nunc est Perperene civitas, Heracleotes tractus, Coryphas[26] oppidum, amnes Grylios[27], Ollius, regio Aphrodisias quae[28] antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen[29] Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos[30]. in hoc tractu Ide[31] mons et in ora, quae sinum cognominavit et conventum, Adramytteos[32], olim Pedasus[33] dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos[34], Alabastros, Hieros[35] ex Ida; intus mons Gargara[36] eodemque nomine oppidum.
[37] rursus in litore Antandros[38], Edonis prius vocata, dein[39] Cimmeris, Assos[40], eadem Apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum[41] disterminans[42] Aeolida[43] et Troada. fuit et Polymedia civitas[44], Chrysa[45] et Larisa alia.[46] Zminthium[47] templum durat. intus Colone[48] intercidit. deportant[49] Adramytteum negotia Apolloniatae a Rhyndaco[50] amne, Eresi[51], Miletopolitae, Poemaneni, Macedones[52] Asculacae[53], Polichnaei[54], Pionitae, Cilices Mandacandeni[55], Mysi[56] Abretteni[57] et Hellespontii appellati et alii ignobiles.
[58] Troadis primus locus Hamaxitus[59], dein Cebrenia[60] ipsaque Troas[61], Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Romana[62], oppidum Nee[63], Scamander[64] amnis navigabilis et in promunturio quondam Sigeum[65] oppidum; dein portus[66] Achaeorum, in quem influit[67] Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero celebrati, Rhesus[68], Heptaporus, Caresus, Rhodius, vestigia non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit. est tamen, ut prius[69], Scamandria civitas parva ac[70] MM.D[71] p. remotum a portu[72] Ilium immune, unde omnis rerum claritas. extra sinum sunt Rhoetea[73] litora,
[74][75] Rhoeteo et Dardanio et Arisbe[76] oppidis habitata. fuit et Achilleon[77] oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis[78] et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion[79], a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso[80] in[81] statione classis suae. supra[82] Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae vocatur Teuthrania[83], quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam[84] dictus oritur. gens ampla per se,[85] etiam cum totum Mysia appellaretur.
[86] in ea Pioniae, Andera[87], Idale[88], Stabulum, Conisium, Teium[89], Balce[90], Tiare, Teuthranie[91], Sarnaca, Haliserne[92], Lycide[93], Parthenium, Cambre[94], Oxyopum, Lygdamum[95], Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat[96] Selinus[97], praefluit Cetius[98] profusus Pindaso[99] monte[100]. abest haud procul Elaea[101], quam in[102] litore diximus.[103] Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam[104] conveniunt Thyatireni[105], Mossyni[106], Mygdones, Bregmeni[107], Hierocometae [108], Perpereni[109], Tiareni, Hierolophienses[110], Hermocapelitae[111], Attalenses[112], Panteenses[113], Apollonidienses aliaeque inhonorae[114] civitates[115].
[116] a Rhoeteo[117] Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. inde XVIII[118] promunturium Trapeza[119], unde primum concitat se Hellespontus.
Ex Asia interisse gentes[120] tradit Eratosthenes Solymorum [121], Lelegum[122], Bebrycum[123], Colycantiorum[124], Tripsedorum[125], Isidorus Arieneos[126] et Capreatas[127], ubi sit Apamea[128] condita a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam, Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam vocatam.