[8]Messalina Claudi Caesaris coniunx, regalem hanc[9] existimans palmam, elegit in id certamen nobilissimam e prostitutis ancillam mercenariae[10] stipis eamque nocte ac die superavit quinto atque vicensimo concubitu. in hominum genere [11] maribus[12] deverticula[13] veneris, excogitata omnia scelere[14] naturae , feminis vero abortus. quantum in hac parte multo nocentiores quam ferae sumus! viros avidiores veneris hieme, feminas aestate Hesiodus[15] prodidit.
[16] Coitus[17] aversis elephantis, camelis, tigribus, lyncibus, rhinoceroti, leoni, dasypodi, cuniculis, quibus aversa genitalia . cameli etiam solitudines aut secreta certe petunt, neque intervenire datur sine pernicie; coitus toto die[18] , et his[19] tantum ex omnibus. quibus solida ungula in quadripedum genere, mares olfactus accendit[20] . avertuntur et canes, phocae, lupi, in medioque coitu invitique[21] etiam cohaerent.
[22] supra dictorum dasypodum[23] plerumque[24] feminae priores superveniunt[25] , in reliquis[26] mares. ursi autem, ut dictum est,[27] humanitus strati[28] , irenacei stantes ambo inter se conplexi, feles mare stante, femina[29] subiacente, vulpes in latera proiectae maremque femina amplexa[30] . taurorum cervorumque feminae[31] vim non tolerant; ea de causa ingrediuntur in conceptu[32] . cervi vicissim ad alias transeunt et[33] ad priores redeunt. lacertae ut ea, quae sine pedibus sunt, circumflexu [34] venerem novere.
[35]Omnia animalia quo maiora[36] corpore[37] , hoc minus fecunda[38] . singulos gignunt elephanti, cameli, equi; acanthis duodenos, avis minima. ocissime pariunt quae plurimos gignunt. quo maius est animal, tanto diutius formatur in utero. diutius gestantur quibus longiora sunt[39] vitae spatia, neque crescentium tempestiva ad generandum aetas[40].
[41][42] quae solidas habent ungulas, singulos; quae bisulcas, et geminos pariunt; quorum in digitos pedum fissura divisa est, et[43] numerosiora in fetu. sed superiora omnia perfectos[44] edunt partus, haec in- [45]choatos[46] , in quo sunt genere leaenae, ursae; et vulpes informe [47] etiam magis quam supra dicta parit[48] , rarumque est videre parientem[49] . postea lambendo calefaciunt fetus omnia ea et figurant. pariunt plurimum quaternos. caecos autem gignunt canes, lupi, pantherae, thoes.
[50]Canum plura genera. Laconicae octavo mense utrimque [51] generant; ferunt LX diebus[52] et plurimum III. ceterae canes et semenstres coitum patiuntur. inplentur omnes uno coitu. quae ante iustum tempus concepere, diutius caecos habent catulos[53] , et omnes totidem diebus. existimantur in urina[54] attollere crus fere semenstres; id est signum consummati virium roboris. feminae hoc idem sidentes .
partus duodeni[55] quibus numerosissimi, cetero quini, seni, aliquando singuli, quod prodigiosum putant, sicut omnes mares aut omnes feminas gigni. primos quosque[56] mares pariunt, in ceteris alternant. ineuntur[57] a partu sexto mense. octonos Laconicae pariunt. propria in eo genere maribus labore[58] salacitas[59] . vivunt Laconici annis denis, feminae duodenis , cetera genera XV annis[60] , aliquando et XX[61] , nec tota sua aetate generant, fere a duodecimo desinentes.
[62][63]Felium et ichneumonum reliqua ut canum. vivunt annis senis[64] . dasypodes omni mense pariunt et superfetant, sicut[65] lepores. a partu statim inplentur; concipiunt quamvis ubera siccante fetu. pariunt vero[66] caecos. elephanti, ut diximus, pariunt singulos magnitudine vituli trimenstris.[67] cameli[68] XII mensibus ferunt; a[69] trimatu pariunt vere[70] iterumque post annum inplentur a partu.
[71] equas autem post ter- 180 tium demum[72] aut post unum ab enixu utiliter admitti putant coguntque invitas. asinas[73] et[74] septimo[75] die concipere facillime creditur. equarum iubas tondere praecipiunt, ut asinorum coitum patiantur humilitate; comantes enim gloria superbire . a coitu solae animalium currunt exadversus[76] aquilonem austrumve[77] , prout marem aut feminam concepere. colorem ilico mutant, rubriore pilo vel quicumque sit pleniore: hoc argumento desinunt admittere, etiam volentes[78] . nec inpedit partus quasdam ab opere falluntque gravidae. vicisse Olympia praegnantem Echecratidis Thessali invenimus.
[79] equos et canes et sues initum[80] matutinum adpetere, feminas[81] autem post meridiem blandiri diligentiores tradunt. equas domitas LX[82] diebus equire ante quam gregales, sues tantum coitu[83] spumam ore fundere, verrem subantis audita voce, ni[84] admittatur , cibum non capere usque in maciem, feminas autem in tantum efferari[85] , ut hominem lancinent[86], candida maxime veste indutum. rabies ea aceto mitigatur naturae adsperso. aviditas coitus putatur et cibis fieri,