[1] [2] Simili[3] modo tradunt in Syene oppido, quod est supra[4] Alexandriam quinque milibus stadium[5], solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari. ex quo apparere[6] tum[7] solem illi loco supra verticem esse, quod et in India supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit[8]. constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde[9] stadiis IIII.DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos[10] elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis diebus totidemque postea[11] fieri, et per eos XC dies in meridiem umbras iaci.
[12] rursus in Merö— insula haec[13] caputque[14] gentis Aethiopum[15] V milibus stadium[16] a Syene in amne Nilo habitatur — bis anno[17] absumi umbras, sole duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc[18] obtinente. in Indiae[19] gente Oretum mons est Maleus nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme[20] in septentrionem[21] iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt.