[3] Phoenicopteri[4] linguam praecipui saporis esse Apicius docuit, nepotum omnium altissimus gurges. attagen maxime Ionius celeber[5] et vocalis alias, captus vero obmutescens , quondam existimatus inter raras[6] aves, iam et in Gallia [7] Hispaniaque. capitur circa[8] Alpes etiam, ubi et phalacrocoraces [9] , avis[10] Baliarium[11] insularum peculiaris[12] , sicut Alpium pyrrhocorax, luteo rostro niger[13] , et praecipua[14] sapore lagopus[15] . pedes[16] leporino villo nomen hoc dedere cetero candidae[17] , columbarum magnitudine.
non extra[18] terram eam vesci facile, quando nec vita[19] mansuescit et corpus ocissime[20] marcescit[21] . est[22] et alia nomine eodem, a coturnicibus magnitudine tantum differens, croceo unctu[23] cibis gratissima. visam[24] in Alpibus ab se peculiarem Aegypti et ibim Egnatius Calvinus praefectus earum prodidit.