[1] Arborum suco manantium picem resinamque aliae ortae[2] in oriente, aliae in Europa ferunt. quae interest Asia[3] utrimque quasdam habet. in oriente optimam tenuissimamque [4] terebinthi fundunt, dein[5] lentisci, quam et mastichen[6] vocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam[7] omnes et tantum[8] resinam[9], crassiorem[10] vero et ad pices faciendas cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis coquenti , Iudaea[11] callosior et terebinthina quoque odoratior, Syriaca Attici mellis similitudinem habet.
Cypria antecedit omnes, item[12] melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ceteras fulva, si teratur, alba fit, gravior odore; ob id non utuntur ea unguentarii. in Asia quae fit e[13] picea, admodum candida, psagdas[14] vocatur. resina omnis dissolvitur oleo — quidam et creta figulinarum[15] hoc fieri arbitrantur —, pudetque confiteri maximum iam honorem eius esse in evellendis virorum corpori pilis.
Ratio autem condiendi musta in primo fervore, qui novem diebus cum plurimum peragitur, adspersu picis, ut odor vino contingat et saporis quaedam acumina[16]. vehementius id fieri arbitrantur crudo flore resinae excitarique lenitatem, e diverso crapula[17] conpesci feritatem nimiam frangique virus aut[18], ubi pigra lenitas torpeat, virus addi, Liguriae maxime Circumpadanisque mustis[19].
[20] utilitas discernitur hoc modo: pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius. sunt qui et[21] utroque[22] condiri velint, nec non aliqua est[23] musti picea[24] natura vitiumque musto quibusdam in locis iterum sponte[25] fervere, qua calamitate deperit[26] sapor: vappae accipit nomen, probrosum etiam hominum, cum degeneravit[27] animus. aceti[28] enim nequitiae inest virtus magnos[29] ad usus et sine quis[30] mitior vita degi non possit.
[31] cetero[32] vinorum medicaminis tanta cura est, ut cinere apud quosdam, ceu gypso alibi et[33] quibus diximus modis, instaurentur; sed cinerem e[34] vitis sarmentis ant quercu praeferunt. quin et marinam aquam eiusdem rei gratia ex alto peti iubent servarique ab aequinoctio verno, aut certe nocte solstitio et aquilone flante hauriri vel, si circa vindemiam hauriatur, decoqui.
[35] Pix in Italia ad vasa vino condendo maxime probatur Bruttia[36]. fit e[37] piceae[38] resina, in Hispania autem e pinastris[39] minime laudata. est enim resina earum[40] amara et arida[41] et gravi odore. differentiam rationemque faciendi proximo volumine demonstrabimus inter arbores feras[42]. vitia praeter[43] supra dicta acor aut[44] fumidum virus, picis autem adustio; experimentum vero[45], si fragmenta subluceant ac sub dente lentescant acore iucundo.
[46] Asia picem Idaeam[47] maxime probat , Graecia Piericam, Vergilius Naryciam. diligentiores admiscent nigram mastichen, quae in Ponto bitumini[48] similis gignitur, et iris[49] radicem oleumque. nam ceram accipientibus vasis conpertum[50] vina acescere. sed transferre in ea vasa, in quibus acetum[51] fuerit, utilius quam in ea, in quibus dulce aut mulsum.
[58] super omnia addi maturescente iam vino iubet mustum, quod ille tortivum[59] appellat, nos intellegimus novissime expressum. et addi scimus[60] tinguendi gratia colores, ut[61] pigmentum aliquod vini, atque ita pinguius fieri. tot[62]veneficiis [63] placere cogitur[64], et miramur noxium[65] esse! in vitium inclinantis experimentum est lamnae[66] plumbeae[67] mutatus in eo colos[68].