Durat et Cyzici delubrum, in quo millum[1] aureum commissuris omnibus politi[2] lapidis subiecit artifex , eboreum[3] Iovem dicaturus intus coronante[4] eum[5] marmoreo Apolline. translucent[6] ergo iuncturae[7] tenuissimis[8] capillamentis lenique adflatu[9] simulacra refovent[10], et praeter ingenium artificis ipsa materia ingenii[11] quamvis occulta in pretio operis intellegitur.
[12]— Eodem in oppido est lapis fugitivus appellatus; Argonautae[13] eum pro[14] ancora usi reliquerant[15] ibi. hunc e prytaneo—ita vocatur locus— saepe profugum vinxere plumbo[16].—Eadem in urbe iuxta portam, quae Thracia[17] vocatur, turres septem acceptas voces numeroso repercussu[18] multiplicant. nomen[19] huic miraculo Echo est a Graecis datum.
et hoc quidem corum natura evenit ac[20] plerumque convallium; ibi casu accidit, Olympiae autem arte, mirabili modo, in porticu, quam ob id heptaphonon[21] appellant, quoniam septiens eadem vox redditur. Cyzici et buleuterium[22] vocant aedificium [23] amplum, sine ferreo clavo ita disposita contignatione [24], ut[25] eximantur[26] trabes sine fulturis[27] ac reponantur . quod item Romae in ponte[28] sublicio[29] religiosum[30] est, posteaquam Coclite[31] Horatio[32] defendente aegre revolsus est.
[33] Verum et ad urbis nostrae[34] miracula transire conveniat[35] DCCCque annorum dociles scrutari vires et sic quoque terrarum orbem victum ostendere. quod[36] accidisse totiens paene, quot referentur miracula, apparebit; universitate vero acervata[37] et in quendam unum cumulum coiecta non alia magnitude exurget[38] quam si mundus alius quidam in uno loco narretur[39].
[40] nec ut circum maximum a Caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium, latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum, ad sedem CCL[41], inter magna opera dicamus: non inter[42] magnifica basilicam Pauli columnis e[43] Phrygibus mirabilem forumque[44] divi Augusti et templum[45] Pacis Vespasiani Imp. Aug., pulcherrima operum, quae umquam vidit[46] orbis? non et tectum diribitori[47] ab Agrippa facti, cum[48] theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis[49] architectus ludis Libonis?
[61] quod equidem non secus ac regum insaniam miror; itaque et[62] ipsum Milonemn HS |DCC|[63] aeris alieni debuisse inter prodigia animi 51 humani duco[64]. sed tum[65] senes aggeris vastum spatium[66], substructiones[67] Capitolii[68] mirabantur[69], praeterea cloacas, opus[70] omnium[71] dictu[72] maximum, subfossis[73] montibus atque, ut paullo ante retulimus, urbe pensili subterque navigata[74] M. Agrippae[75] in aedilitate post consulatum.
permeant[76] conrivati[77] septem amnes, cursuque[78] praecipiti torrentium modo rapere atque auferre omnia coacti[79], insuper[80] imbrium mole concitati vada ac latera[81] quatiunt, aliquando Tiberis retro infusus[82] recipitur[83], pugnantque diversi aquarum impetus [84] intus[85], et tamen obnixa firmitas resistit[86].
trahuntur moles superne[87] tantae non succumbentibus cavis[88] operis, pulsant ruinae sponte praecipites aut inpactae incendiis, quatitur solum terrae motibus, durant tamen a Tarquinio Prisco annis DCC[89] prope inexpugnabiles, non omittendo memorabili[90] exemplo vel magis[91], quoniam celeberrimis rerum conditoribus omissum est.
[92] cum id opus Tarquinius Priscus plebis manibus faceret[93], essetque labor incertum maior[94] an longior[95], passim conscita[96] nece Quiritibus taedium fugientibus , novum[97], inexcogitaltum ante[98] posteaque remedium[99] invenit [100] ille rex, ut omnium ita defunctorum corpora figeret[101] cruci spectanda civibus[102] simul[103] et feris volucribusque laceranda .
[104] quam ob rem pudor Romani nominis proprius[105], qui saepe res perditas servavit in proeliis[106], tune quoque subvenit, sed illo[107] tempore vi post vitam[108] erubescens, cum puderet vivos[109], tamquam puditurum esset extinctos. amplitudinem cavis eam[110] fecisse proditur[111], ut vehem faeni[112] large onustam[113] transmitteret.
Parva sunt cuncta, quae diximus, et omnia uni[114] comparanda miraculo, antequam nova attingam. M. Lepido Q. Catulo cos., ut constat inter diligentissimos auctores, domus pulchrior non fuit Romae quam Lepidi ipsius, at[115], Hercules[116], intra annos[117] xxxv eadem centensimum locum non optinuit[118].
computet in hac[119] aestimatione qui volet marmorum molem, opera pictorum, inpendia regalia et cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domus[120] posteaque ab innumerabilibus aliis in hunc[121] diem victas. profecto incendia[122] puniunt luxum, nec tamen effici[123] potest, ut mores aliquid ipso homine mortalius[124] esse intellegant.
[125] Sed omnes[126] eas duae domus[127] vicerunt. bis[128] vidimus urbem totam[129] cingi domibus principum Gai et Neronis, huius quidem, ne quid deesset[130], aurea[131]. nimirum sic habitaverant [132][133] illi, qui hoc imperium fecere tantum, ad devincendas [134] gentes triumphosque referendos ab aratro[135] aut foco exeuntes, quorum agri quoque minorem modum optinuere quam sellaria[136] istorum!
[137] subit[138] vero cogitatio, quota portio harum fuerint areae illae, quas invictis imperatoribus decernebant publice ad exaedificandas[139] domos; sumnmusque illarum honos erat, sicut in P.[140] Valerio Publicola, primo consule cum L.[141] Bruto, post tot[142] merita et fratre[143] eius, qui bis in eodem magistratu Sabinos devicerat, adici decreto, ut domus eorum fores extra aperirentur[144] et ianua in publicum [145] reiceretur[146]. hoc erat clarissimum[147] insigne inter triumphales quoque domos.
[157] in aedilitate hic sua[158] fecit opus maximum omnium, quae umquam fuere humana manu facta, non temporaria mora[159], verum etiam aeternitatis destinatione[160]. theatrum hoc fuit; scaena ei triplex in[161] altitudinem[162] CCCLX columnarum in ea[163] civitate, quae sex Hymettias[164] non tulerat sine probro civis amplissimi [165]. ima[166] pars scaenae e[167] marmore fuit, media[168] e vitro, inaudito etiam postea genere luxuriae, summa e[169] tabulis inauratis; columnae, ut diximus, imae duodequadragenum[170] pedum.
signa aerea inter columnas, ut indicavimus, fuerunt III[171] numero[172]; cavea ipsa cepit hominum LXXX[173],[174] cum Pompeiani theatri totiens multiplicata urbe tantoque maiore populo sufficiat large XXXX[175] sedere[176]. relicus[177] apparatus tantus Attalica veste, tabulis pictis, cetero choragio[178] fuit, ut, in Tusculanam villam reportatis quae superfluebant cotidiani usus deliciis, incensa villa ab iratis[179] servis[180] concremaretur HS |CCC|[181].
Aufert[182] animum et a destinato[183] itinere degredi[184] cogit contemplatio tam prodigae mentis aliamque[185] conectit[186] maiorem [187] insaniam e ligno. C. Curio[188], qui bello civili in Caesarianis partibus obiit[189], funebri[190] patris munere cum opibus apparatuque non posset[191] superare Scaurum—unde enim illi vitricus Sulla[192] et Metella[193] mater proscriptionum[194] sectrix? unde M. Scaurus pater, totiens princeps civitatis et Mariani[195] sodalicii[196] rapinarum[197] provincialium[198] sinus? cum iam ne[199] ipse quidem Scaurus sibi par[200] esse posset[201], quando hoc certe incendi illius praemium habuit convectis ex orbe terrarum rebus, ut nemo postea par esset insaniae
illi—ingenio ergo[202] uteindum[203] suo[204] Curioni et aliquid[205]excogitandum fuit. operae pretium est scire, quid invenerit, et gaudere moribus nostris ac verso[206] modo nos vocare maiores. theatra iuxta duo fecit amplissima[207] ligno, cardinum singulorum versatili[208] suspensa libramento, in quibus utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito[209] inter sese aversis, ne invicem obstreperent[210] scaenae[211], repente circumactis—ut constat[212], post primos[213] dies etiam sedentibus [214] aliquis[215]—, cornibus[216] in se coeuntibus faciebat amphitheatrum gladiatorumque proelia[217] edebat, ipsum magis auctoratum populum Romanum circumferens.
quid enim miretur quisque in hoc primum, inventorem an inventum, artificem an auctorem, ausum aliquem hoc excogitare an suscipere an iubere[218]? super omnia erit populi sedere ausi[219] furor tam infida instabilique sede. en hic est ille terrarum victor et totius domitor orbis, qui gentes[220], regna diribet[221], iura exteris[222] mittit[223], deorum quaedam immortalium generi humano portio, in machina pendens et ad periculum suum plaudens!
quae vilitas animarum ista aut[224] quae querella[225] de Cannis! quantum mali potuit accidere! hauriri urbes terrae hiatibus publicus mortalium dolor est: ecce[226] populus Romanus universus, veluti duobus navigiis inpositus , binis cardinibus sustinetur et se ipsum depugnantem spectat, periturus momento aliquo luxatis machinis!
et per hoc quaeritur[227] tribuniciis[228] contionibus gratia, ut pensiles[229] tribus quatiat[230], in rostris quid non ausurus apud eos, quibus hoc persuaserit! vere[231] namque confitentibus populus Romanus funebri munere ad tumulum[232] patris eius depugnavit universus. variavit hanc suam magnificentiam fessis turbatisque cardinibus et amphitheatri[233] forma custodita novissimo die diversis[234] duabus per medium scaenis athletas edidit raptisque e[235] contrario repente pulpitis eodem die victores e[236] gladiatoribus suis produxit. nec fuit rex Curio aut gentium imperator, non opibus insignis, ut qui nihil in censu habuerit praeter discordiam principum.
[237] Sed dicantur vera[238] aestimatione invicta miracula. Q.[239] Marcius Rex, iussus[240] a senatu aquarum Appiae[241], Anienis[242], Tepulae[243] ductus reficere[244], novam a nomine suo appellatam cuniculis per montes actis intra praeturae suae tempus adduxit; Agrippa vero in aedilitate adiecta Virgine aqua ceterisque[245] conrivatis atque emendatis lacus[246] DCC fecit praeterea salientes[247] D[248], castella CXXX[249], complura[250] et[251] cultu magnifica, operibus iis signa CCC aerea aut marmorea inposuit, columnas[252] e marmore CCCC eaque omnia annuo spatio. adicit ipse[253] aedilitatis suae conmemoratione et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita balinea CLXX, quae nunc[254] Romae ad infinitum auxere numerum.
[255]—Vicit antecedentes aquarum ductus novissimum inpendium operis incohati[256] a C. Caesare et peracti a Claudio[257], quippe a XXXX[258] lapide ad eam excelsitatem, ut[259] omnes[260] urbis montes lavarentur[261], influxere Curtius atque Caeruleus[262] fontes et Anien[263] novus[264], erogatis[265] in id opus HS |MMM|[266] D.
quod si quis diligentius aestumaverit abundantiam aquarum[267] in publico, balineis[268], piscinis, euripis, domibus, hortis, suburbanis villis, spatia aquae[269] venientis[270], exstructos arcus[271], montes perfossos[272], convalles aequatas, fatebitur nil magis mirandum fuisse in toto orbe terrarum .
[273]—Eiusdem Claudi inter maxime[274] memoranda equidem duxerim, quamvis destitutum successoris odio, monte perfossum ad lacum Fucinum emittendum inenarrabili profecto [275] impendio[276] et operarum multitudine per tot annos, cum aut conrivatio aquarum, qua terrenus mons erat, egereretur in verticem[277] machinis[278] aut silex caederetur[279] quantaque [280] intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo nisi ab iis, qui videre, neque enarrari humano sermone possunt!
[281] nam portus[282] Ostiensis[283] opus praetereo[284], item[285] vias per[286] montes[287] excisas[288], mare Tyrrhenum[289] a Lucrino molibus seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et inter plurima alia Italiae ipsius[290] miracula marmora[291] in lapicidinis[292] crescere auctorest Papirius Fabianus, naturae rerum peritissimus, exemptores quoque adfirmant compleri sponte illa montium ulcera. quae si vera sunt, spes est numquam defutura[293] luxuriae[294].