[6] a robigine[7] vindicatur cerussa[8] et gypso et liquida pice. haec est ferro[9] a Graecis antipathia dicta. ferunt quidem[10] et religione quadam id fieri et exstare ferream catenam apud Euphraten[11] amnem in urbe[12], quae Zeugma[13] appellatur[14], qua[15] Alexander Magnus ibi iunxerit[16] pontem, cuius anulos, qui[17] refecti sint[18], robigine infestari, carentibus ea prioribus.
[19] Medicina[20] e ferro[21] est et alia quam secandi. namque[22] et[23] circumscribi circulo[24] terve circumlato mucrone et adultis et infantibus prodest contra noxia medicamenta, et praefixisse[25] in[26] limine evulsos[27] sepulchris clavos adversus noctumas lymphationes, pungique leviter mucrone[28], quo[29] percussus homo sit, contra dolores laterum pectorumque[30] subitos[31], qui punctionem adferant[32]. quaedam ustione sanantur , privatim vero canis rabidi[33] morsus[34], quippe etiam praevalente morbo[35] expaventesque[36] potum usta[37] plaga ilico liberantur. calfit[38] etiam ferro candente potus in multis vitiis, privatim vero dysentericis.
[46] potentia eius ligare, siccare, sistere[47]. emendat alopecias[48] inlita. utuntur et ad scabritias[49] genarum pusulasque[50] totius corporis cum cera et myrteo[51] oleo, ad ignes[52] vero sacros ex aceto, item ad scabiem, paronychia digitorum et pterygia in linteolis. sistit et feminarum profluvia inposita velleribus[53], plagis quoque recentibus vino diluta et cum murra subacta[54], condylomatis ex aceto[55]. podagras quoque inlita[56] lenit.
[57] Squama quoque ferri in usu est ex acie aut mucronibus, maxime simili[58], sed acriore vi quam robigo, quam ob rem et contra epiphoras oculorum adsumitur. sanguinem[59] sistit, cum volnera ferro maxime fiant. sistit et feminarum profluvia. inponitur et contra[60] lienium[61] vitia, et[62] haemorroidas[63] compescit ulcerumque serpentia. et genis prodest farinae modo adspersa paullisper.
praecipua tamen commendatio eius in hygremplastro ad purganda vulnera fistulasque et omnem[64] callum erodendum et rasis ossibus carnes recreandas. componitur hoc modo: propolis[65] oboli[66] VI,[67] Cimoliae cretae drachmae[68] VI, aeris[69] tusi[70] drachmae[71] II, squamae[72] ferri[73] totidem, cerae[74] X[75], olei[76] sextarius[77]. his adieitutr, cum sunt repurganda volnera aUt replenda, ceratum.