Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra diximus . alterum genus albae creta[1] argentaria[2] est. petitur[3] ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore angusto[4], intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime Britannia utitur. durat[5] annis LXXX, neque est exemplum ullius, qui bis[6] in vita hanc[7] eidem iniecerit.
tertium genus candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur. dum fruges[8], nullum aliud gramen emittit. durat XXX annis. densior iusto Signini modo strangulat solum. columbinam Galliae[9] suo nomine eglecopalam[10] appellant[11]. glaebis excitatur lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissimas bratteas faciat.
haec ex aequo fertilis. harenacea utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero[12], et si alia sit. Ubios[13] gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pedali crassitudine iniecta[14] laetificent. sed ea non diutius annis x prodest. Aedui et Pictones calce uberrimos fecere agros, quae sane et oleis vitibusque[15] utilissima reperitur. omnis autem marga arato inicienda[16] est.
ut medicamentum rapiatur,[17] et fimi[18] desiderat quantulumcumque[19], primo plus aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim umido melior, arido pinguis. temperato[20] alterutra, creta vel columbina, convenit.