Diximus ut in media linia designaretur [1] umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. ducantur deinde aliae duae liniae in decussis[2] obliquae, ita ut ab[3] septentrionis dextra[4] laevaque ad austri dextram ac laevam descendant[5].
omnes[6] per eundem currant umbilicum , omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria. quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si saepius libeat uti, e[7] ligno facienda, regulis paribus in tympanum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo occurrendum ingeniis quoque[8] inperitorum esse[9],
[10] meridiem excuti[11] placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie ex alio caeli momento[12] quam pridie oritur, ne quis forte ad exortum capiendam[13] putet liniam.
Ita caeli exacta parte quod fuerit liniae[14] caput septentrioni [15] proximum a parte exortiva, solstitialem habebit exortum , hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, borean Graecis dictum.
[21]—(Nec sum oblitus in hac parte ventum Graecis poni, quem caecian[22] vocant. sed idem Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qui id[23] ipsum fecit , rationem convexitatis mundi reddit[24] , qua contrarius aquilo Africo flat).—nec tamen eum toto anno in praedictis timeto[25] agricola. mollitur sidere[26] aestate media mutatque [27] nomen—etesias vocatur—; ergo cum frigidum senties, caveto, ad quaecumque[28] aquilo praedicetur[29]: tanto perniciosior septentrione[30] est.
[31] in hunc Asiae, Graeciae,Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae[32] arbusta vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab occasu brumali Africus flabit[33], quem Graeci liba vocant. in hunc ad coitum[34] cum se pecus circumegerit, feminas conceptas esse scito.
[35] <2> Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem umbrae duximus[36] et[37] decumanam vocavimus, exortum habebit aequinoctialem ventumque subsolanum, Graecis aphelioten [38] dictum. in hunc salubribus locis villae vineaeque spectent[39]. ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius, ex adverso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inserendi , oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exercebit .
[40] quarta a septentrione linia, eadem austro ab exortiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque volturnum, eurum[41] Graecis dictum, sicciorem et ipsum tepidioremque[42]. in hunc apiaria[43] et vineae Italiae Galliarumque spectare debent[44]. ex adverso volturni flabit[45] corus, ab occasu solstitiali et occasu lateris[46] septentrionis, Graecis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes qui a septentrionis parte spirant.
[47] hic et grandines infert, cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a serena caeli parte coeperit flare, non durabit[48] in noctem[49], at[50] subsolanus[51] in maiorem partem noctis extenditur[52]. quisquis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus permanebit . aquilonem praenuntiat terra siccescens[53] repente, austrum umescens[54] rore[55] occulto[56].