augescunt[1] corpora dulcibus atque pinguibus et potu[2], minuuntur siccis et aridis fridigisque ac siti. quaedam animalia et pecudes quoque in Africa quarto die bibunt. homini non utique septimo letalis[3] inedia[4]; durasse et[5] ultra undecimum plerosque certum est. morbus[6] esuriendi[7] semper inexplebili aviditate[8] uni[9] animalium homini[10].
[11] Quaedam[12] rursus exiguo gustu[13] famem[14] ac sitim sedant conservantque vires, ut butyrum[15], hippace[16], glycyrrhiza[17]. perniciosissimum autem et[18] in omni quidem vita quod nimium , praecipue tamen corpori, minuique quod gravet[19] quolibet[20] modo utilius.
Verum ad reliqua naturae transeamus.