[1][2] Olearum proxima auctoritas intellegitur. folia earum vehementissime adstringunt, purgant, sistunt. itaque commanducata inposita ulceribus medentur et capitis doloribus inlita cum oleo, decoctum eorum cum melle iis[3], quae medici usserint[4], gingivarum inflammationibus et[5] paronychiis sordidisque ulceribus et putrescentibus. cum melle sanguinis profluvium e nervosis partibus cohibet.
sucus eorum carbunculantibus circa oculos ulceribus et pusulis procidentique pupillae[6] efficax, quapropter in collyria additur. nam et veteres lacrimationes sanat et genarum erosiones. exprimitur autem sucus tunsis[7] adfuso vino et aqua caelesti siccatusque in pastillos digeritur. sistit menses in lana admotus vulvae, utilis et sanie manantibus [8], item condylomatis[9], ignibus sacris quaeque serpunt[10] ulcera, epinyctidi[11].
[12] Eosdem effectus et flos earum habet. uruntur[13] cauliculi[14] efflorescentes[15], ut cinis spodi vicem praestet, vinoque infuso iterum uritur. suppurationes et panos inlinunt cinere eo vel foliis tusis cum melle, oculos vero cum polenta . sucus fruticis recentis accensi destillans[16] sanat lichenas, furfures, manantia ulcera. nam lacrima, quae ex arbore ipsa destillat,
[17] Aethiopicae maxime oleae, mirari[18] satis non est repertos, qui dentium dolores inlinendos[19] censerent, venenum esse praedicantes atque etiam in oleastro quaerendum[20].e radice oleae quam tenerrimae[21] cortex[22] derasus [23] in mel[24] crebro gustatu[25] medetur sanguinem reicientibus et suppurata extussientibus[26]. ipsius oleae cinis cum axungia tumores sanat extrahitque fistulis vitia et ipsas[27] sanat.
[28] Olivae albae stomacho utiliores, ventri minus. praeclarum habent usum[29], antequam condiantur, recentes[30] per se cibi[31] modo devoratae[32]. medentur enim harenosae urinae, item dentibus carne mandenda[33] adtritis aut convolsis . nigra oliva stomacho inutilior, ventri facilior; capiti, oculis non convenit. utraque ambustis prodest, trita et inlita illa[34], sed[35] nigra commanducatur[36] et protinus ex ore inposita pusulas gigni prohibet. colymbades sordida ulcera purgant, inutiles difficultatibus urinae.
[37][38] De amurca poteramus videri satis dixisse Catonem secuti, sed reddenda medicinae[39] quoque est[40].[41] gingivis et oris ulceribus, dentium stabilitati efficacissime subvenit, item ignibus sacris infusa et iis[42], quae serpant[43]. pernionibus nigrae olivae amurca utilior, item infantibus fovendis, albae vero mulierum vulvae in lana admovetur. multo autem omnis amurca decocta efficacior. coquitur in Cyprio[44] vase ad crassitudinem mellis. usus eius cum aceto aut vino vetere aut mulso, ut[45] quaeque causa exigat[46], in curationem[47] oris, dentium, aurium, ulcerum manantium, genitalium, rhagadum[48].
[49] vulneribus in linteolis inponitur, luxatis in lana. ingens hic usus[50] utique inveterato medicamento ; tale enim fistulas sanat. infunditur sedis, genitalium , vulvae exulcerationi, inlinitur vero podagris incipientibus , item articulariis morbis. si vero cum omphacio recoquatur ad mellis crassitudinem, causarios[51] dentes extrahit ; item iumentorum scabiem cum decocto lupinorum et chamaeleonte[52] herba mire sanat. cruda amurca podagras[53] foveri utilissimum.