[1] nec non et Nysam urbem plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri sacrum, unde origo fabulae[2], lovis femine editum[3]; item[4] Aspaganos[5] gentem[6], vitis[7] et lauri et buxi pomorumque omnium in Graecia nascentium fertilem. quae memoranda ac prope[8] fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum arborumque[9] aut ferarum ac[10] volucrum et aliorum animalium traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis commemorabuntur, quattuor[11] satrapiae mox paulo, ad[12][13] Taprobanen[14] insulam festinante[15] animo.
[16]Sed ante sunt aliae[17]: Patale[18], quam significavimus in ipsis faucibus Indi, triquetra[19] figura, CCXX p. latitudine[20];[21] extra ostium[22] Indi Chryse et Argyre, fertilis[23] metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his[24] soluin esse, haut facile crediderim. ab his XX p[25]. Crocala et[26] ab ea XII Bibaga, ostreis ac[27] conchyliis[28] referta, dein[29][30] Coralliba[31], VIII[32] a supra dicta, multaeque ignobiles.